Valerius Maximus, Facta et dicta memorabilia
pr Ne de his quidem feminis tacendum est, quas condicio naturæ et uerecundia stolæ ut in foro et iudiciis tacerent cohibere non ualuit. 1 Mæsia Sentinas rea causam suam L. Titio prætore iudicium cogente maximo populi concursu egit modosque omnes ac numeros defensionis non solum diligenter, sed etiam fortiter executa, et prima actione et pæne cunctis sententiis liberata est. quam, quia sub specie feminæ uirilem animum gerebat, Androgynen appellabant. 2 C. Afrania uero Licinii Bucconis senatoris uxor prompta ad lites contrahendas pro se semper apud prætorem uerba fecit, non quod aduocatis deficiebatur, sed quod inpudentia abundabat. itaque inusitatis foro latratibus adsidue tribunalia exercendo muliebris calumniæ notissimum exemplum euasit, adeo ut pro crimine inprobis feminarum moribus C. Afraniæ nomen obiciatur. prorogauit autem spiritum suum ad C. Cæsarem iterum P. Seruilium consules: tale enim monstrum magis quo tempore extinctum quam quo sit ortum memoriæ tradendum est. 3 Hortensia uero Q. Hortensi filia, cum ordo matronarum graui tributo a triumuiris esset oneratus nec quisquam uirorum patrocinium eis accommodare auderet, causam feminarum apud triumuiros et constanter et feliciter egit: repræsentata enim patris facundia impetrauit ut maior pars imperatæ pecuniæ his remitteretur. reuixit tum muliebri stirpe Q. Hortensius uerbisque filiæ aspirauit, cuius si uirilis sexus posteri uim sequi uoluissent, Hortensianæ eloquentiæ tanta hereditas una feminæ actione abscissa non esset.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
