Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Valerius Maximus, Facta et dicta memorabilia

lib. 6, cap. 3

pr Armet se duritia pectus necesse est, dum horridæ ac tristis seueritatis acta narrantur, ut omni mitiore cogitatione seposita rebus auditu asperis uacet: ita enim destrictæ et inexorabiles uindictæ et uaria poenarum genera in medium procurrent, utilia quidem legum munimenta, sed minime in placido et quieto paginarum numero reponenda. 1a M. Manlius, unde Gallos depulerat, inde ipse præcipitatus est, quia fortiter defensam libertatem nefarie opprimere conatus fuerat. cuius iustæ ultionis nimirum hæc præfatio fuit: 'Manlius eras mihi, cum præcipites agebas Senonas: postquam imitari coepisti, unus factus es ex Senonibus'. huius supplicio æternæ memoriæ nota inserta est: propter illum enim lege sanciri placuit ne quis patricius in arce aut Capitolio habitaret, quia domum eo loci habuerat, ubi nunc ædem Monetæ uidemus. 1b Par indignatio ciuitatis aduersus Sp. Cassium erupit, cui plus suspicio concupitæ dominationis nocuit quam tres magnifici consulatus ac duo speciosissimi triumphi profuerunt: senatus enim populusque Romanus non contentus capitali eum supplicio adficere interempto domum superiecit, ut penatium quoque strage puniretur: in solo autem ædem Telluris fecit. itaque quod prius domicilium inpotentis uiri fuerat nunc religiosæ seueritatis monumentum est. 1c Eadem ausum Sp. Mælium consimili exitu patria multauit. area uero domus eius, quo iustitia supplicii notior ad posteros perueniret, Æquimeli appellationem traxit. quantum ergo odii aduersus hostes libertatis insitum animis antiqui haberent parietum ac tectorum, in quibus uersati fuerant, ruinis testabantur. ideoque et M. Flacci et L. Saturnini seditiosissimorum ciuium corporibus trucidatis penates ab imis fundamentis eruti sunt. ceterum Flacciana area, cum diu † pene uacua mansisset, a Q. Catulo Cimbricis spoliis adornata est. 1d Viguit in nostra ciuitate Ti. et C. Gracchorum summa nobilitas ac spes amplissima. sed quia statum ciuitatis conati erant conuellere, insepulta cadauera iacuerunt supremusque humanæ condicionis honos filiis Gracchi et nepotibus Africani defuit. quin etiam familiares eorum, ne quis rei publicæ inimicis amicus esse uellet, de robore præcipitati sunt. 2 Idem sibi licere tam P. Mucius tribunus pl. quod senatui et populo Romano credidit, qui omnes collegas suos, qui duce Sp. Cassio id egerant ut magistratibus non subrogatis communis libertas in dubium uocaretur, uiuos cremauit. nihil profecto hac seueritate fidentius: unus enim tribunus eam poenam nouem collegis inferre ausus est, quam nouem tribuni ab uno collega exigere perhorruissent. 3 Libertatis adhuc custos et uindex seueritas, sed pro dignitate etiam ac pro disciplina æque grauis: M. enim Claudium senatus Corsis, quia turpem cum his pacem fecerat, dedidit. quem ab hostibus non acceptum in publica custodia necari iussit, semel læsa maiestate imperii quot modis iræ pertinax uindex! factum eius rescidit, libertatem ademit, spiritum extinxit, corpus contumelia carceris et detestanda Gemoniarum scalarum nota foedauit. Atque hic quidem senatus animaduersionem meruerat: Cn. autem Cornelius Scipio Hispali filius prius quam mereri posset expertus est: nam cum ei Hispania prouincia sorte obuenisset, ne illuc iret decreuit adiecta causa, quod recte facere nesciret. itaque Cornelius propter uitæ inhonestum actum sine ullo prouinciali ministerio tantum non repetundarum lege damnatus est. Ne in C. quidem Vettieno, qui sibi sinistræ manus digitos, ne bello Italico militaret, absciderat, seueritas senatus cessauit: publicatis enim bonis eius ipsum æternis uinculis puniendum censuit effecitque ut quem honeste spiritum profundere in acie noluerat, turpiter in catenis consumeret. 4 Id factum imitatus M'. Curius consul, cum dilectum subito edicere coactus esset et iuniorum nemo respondisset, coniectis in sortem omnibus tribubus, Polliæ, quæ prima exierat, primum nomen urna extractum citari iussit neque eo respondente bona adulescentis hastæ subiecit. quod ut illi nuntiatum est, ad consulis tribunal concurrit collegiumque tribunorum appellauit. tunc Manius Curius præfatus non opus esse eo ciue rei publicæ, qui parere nesciret, et bona eius et ipsum uendidit. 5 Æque tenax propositi L. Domitius: nam cum Siciliam prætor regeret et ad eum eximiæ magnitudinis aper allatus esset, adduci ad se pastorem, cuius manu occisus erat, iussit interrogatumque qui eam bestiam confecisset, postquam conperit usum uenabulo, cruci fixit, quia ipse ad exturbanda latrocinia, quibus prouincia uastabatur, ne quis telum haberet edixerat. hoc aliquis in fine seueritatis et sæuitiæ ponendum dixerit—disputatione enim utroque flecti potest—: ceterum ratio publici imperii prætorem nimis asperum existimari non patitur. 6 Sic se in uiris puniendis seueritas exercuit, sed ne in feminis quidem supplicio adficiendis segniorem egit. Horatius prius proelio trium Curiatiorum, iterum condicione pugnæ omnium Albanorum uictor, cum ex illa clarissima acie domum repetens sororem suam uirginem Curiati sponsi mortem profusius quam illa ætas debebat flentem uidisset, gladio, quo patriæ rem bene gesserat, interemit, parum pudicas ratus lacrimas, quæ præpropero amori dabantur. quem hoc nomine reum apud populum actum pater defendit. ita paulo propensior animus puellæ ad memoriam futuri uiri et fratrem ferocem uindicem et uindictæ tam rigidum adsensorem patrem habuit. 7 Consimili seueritate senatus postea usus Sp. Postumio Albino Q. Marcio Philippo consulibus mandauit ut de his, quæ sacris Bacchanalium inceste usæ fuerant, inquirerent. a quibus cum multæ essent damnatæ, in omnes cognati intra domos animaduerterunt, lateque patens opprobrii deformitas seueritate supplicii emendata est, quia, quantum ruboris ciuitati nostræ mulieres turpiter se gerendo incusserant, tantum laudis grauiter punitæ adtulerunt. 8 Publicia autem, quæ Postumium Albinum consulem, item Licinia, quæ Claudium Asellum uiros suos ueneno necauerant, propinquorum decreto strangulatæ sunt: non enim putauerunt seuerissimi uiri in tam euidenti scelere longum publicæ quæstionis tempus expectandum. itaque quarum innocentium defensores fuissent, sontium mature uindices extiterunt. 9 Magno scelere horum seueritas ad exigendam uindictam concitata est, Egnati autem Meceni longe minore de causa, qui uxorem, quod uinum bibisset, fusti percussam interemit, idque factum non accusatore tantum, sed etiam reprehensore caruit, uno quoque existimante optimo illam exemplo uiolatæ sobrietati poenas pependisse. et sane quæcumque femina uini usum immoderate appetit, omnibus et uirtutibus ianuam claudit et delictis aperit. 10 Horridum C. quoque Sulpicii Galli maritale supercilium: nam uxorem dimisit, quod eam capite aperto foris uersatam cognouerat, abscisa sententia, sed tamen aliqua ratione munita: 'lex enim' inquit 'tibi meos tantum præfinit oculos, quibus formam tuam adprobes. his decoris instrumenta conpara, his esto speciosa, horum te certiori crede notitiæ. ulterior tui conspectus superuacua inritatione arcessitus in suspicione et crimine hæreat necesse est'. 11 Nec aliter sensit Q. Antistius Vetus repudiando uxorem, quod illam in publico cum quadam libertina uulgari secreto loquentem uiderat: nam, ut ita dicam, incunabulis et nutrimentis culpæ, non ipsa conmotus culpa citeriorem delicto præbuit ultionem, ut potius caueret iniuriam quam uindicaret. 12 Iungendus est his P. Sempronius Sophus, qui coniugem repudii nota adfecit, nihil aliud quam se ignorante ludos ausam spectare. ergo, dum sic olim feminis occurritur, mens earum a delictis aberat.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑