Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Valerius Maximus, Facta et dicta memorabilia

lib. 5, cap. 3

1 Vrbis nostræ parentem senatus in amplissimo dignitatis gradu ab eo conlocatus in curia lacerauit, nec duxit nefas ei uitam adimere, qui æternum Romano imperio spiritum ingenerauerat. rude nimirum illud et ferox sæculum, quod conditoris sui cruore foede maculatum ne summa quidem posteritatis dissimulare pietas potest. 2a Hunc ingrate lapsæ mentis errorem consentanea ciuitatis nostræ pænitentia sequitur. uirium Romanarum et incrementum lætissimum et tutela certissima, Furius Camillus, in urbe incolumitatem suam tueri non ualuit, cuius ipse salutem stabilierat, felicitatem auxerat: a L. enim Apuleio tribuno pl. tamquam peculator Veientanæ prædæ reus factus duris atque, ut ita dicam, ferreis sententiis in exilium missus est, et quidem eo tempore, quo optimo iuuene filio spoliatus solaciis magis adleuandus quam cladibus onerandus erat. sed inmemor patria tanti uiri maximorum meritorum exequiis filii damnationem patris iunxit. at, inquit, ærario abesse tribunus pl. querebatur xv milia æris: tanti namque poena finita est. indignam summam, propter quam populus Romanus tali principe careret! 2b Priore adhuc querella uibrante alia deinceps exurgit. Africanus superior non solum contusam et confractam belli Punici armis rem publicam, sed pæne iam exsanguem atque morientem Karthaginis dominam reddidit. cuius clarissima opera iniuriis pensando ciues uici ignobilis eum ac desertæ paludis accolam fecerunt. eiusque uoluntarii exilii acerbitatem non tacitus ad inferos tulit, sepulcro suo inscribi iubendo 'ingrata patria, ne ossa quidem mea habes'. quid ista aut necessitate indignius aut querella iustius aut ultione moderatius? cineres ei suos negauit, quam in cinerem conlabi passus non fuerat. igitur hanc unam Scipionis uindictam ingrati animi urbs Romana sensit, maiorem me hercule Coriolani uiolentia: ille enim patriam metu pulsauit, hic uerecundia. de qua re ne queri quidem—tanta ueræ pietatis constantia—nisi post fata sustinuit. 2c Talia passo, credo, quæ fratri eius accidere solacio esse potuerunt. cui rex Antiochus deuictus et Asia imperio populi Romani adiecta speciosissimusque triumphus ut peculatus reus fieret et in carcerem duci iuberetur causam præbuit. 2d Nihilo uirtute posterior Africanus auo minor, sed ne exitu quidem felicior: duabus enim urbibus, Numantia atque Karthagine, imperio Romano inminentibus ex rerum natura depulsis raptorem spiritus domi inuenit, mortis punitorem in foro non repperit. 2e Quis ignorat tantum laudis Scipionem Nasicam toga quantum armis utrumque Africanum meruisse, qui pestifera Ti. Gracchi manu faucibus conprehensam rem publicam strangulari passus non est? sed is quoque propter iniquissimam uirtutum suarum apud ciues æstimationem sub titulo legationis Pergamum secessit et quod uitæ superfuit ibi sine ullo ingratæ patriæ desiderio peregit. 2f In eodem nomine uersor necdum Corneliæ gentis querellas exhausi: namque P. Lentulus clarissimus et amantissimus rei publicæ ciuis, cum in Auentino C. Gracchi nefarios conatus et aciem pia ac forti pugna magnis uulneribus exceptis fugasset, proelii illius, quo leges, pacem libertatemque in suo statu retinuerat, hanc mercedem tulit ne in urbe nostra moreretur: si quidem inuidia et obtrectatione conpulsus legatione a senatu libera impetrata habitaque contione, qua a dis inmortalibus petiit ne umquam ad ingratum populum reuerteretur, in Siciliam profectus est ibique perseueranter morando compotem se uoti fecit. quinque igitur deinceps Cornelii totidem sunt notissima ingratæ patriæ exempla. 2g Atque horum quidem secessus uoluntari: Ahala uero, cum magister equitum Sp. Mælium regnum adfectantem occidisset, custoditæ libertatis ciuium exilio suo poenas pependit. 3 Ceterum ut senatus populique mens in modum subitæ tempestatis concitata leni querella prosequenda est, ita singulorum ingrata facta liberiore indignatione proscindenda sunt, quia potentes consilii, cum utrumque ratione perpendere liceret, scelus pietati prætulerunt: quo enim nimbo, qua porcella uerborum impium Sextili caput obrui meretur, quod C. Cæsarem, a quo cum studiose tum etiam feliciter grauissimi criminis reus defensus fuerat, Cinnanæ proscriptionis tempore profugum, præsidium suum in fundo Tarquiniensi cladis condicione inplorare, beneficii iure repetere coactum, a sacris perfidæ mensæ et altaribus nefandorum penatium auulsum truculento uictori iugulandum tradere non exhorruit? finge accusatorem eius fortuna publica in supplicis nomen conuersum tam luctuosam illam opem genibus adnixum orasse, crudeliter tamen repulsus uideretur, quia etiam quos iniuriæ inuisos faciunt, gratiosos miseriæ reddunt. uerum Sextilius non accusatorem, sed patronum sæuissimæ inimici uiolentiæ suis manibus obiecit, si metu mortis, uita indignus, si præmii spe, dignissimus morte. 4 Sed ut ad alium consentaneum huic ingrati animi actum transgrediar, M. Cicero C. Popilium Lænatem Picenæ regionis rogatu M. Cæli non minore cura quam eloquentia defendit eumque causa admodum dubia fluctuantem saluum ad penates suos remisit. hic Popilius postea nec re nec uerbo a Cicerone læsus ultro M. Antonium rogauit ut ad illum proscriptum persequendum et iugulandum mitteretur, impetratisque detestabilis ministerii partibus gaudio exultans Caietam cucurrit et uirum, mitto quod amplissimæ dignitatis, certe † salubritate studio præstantis officii priuatim sibi uenerandum, iugulum præbere iussit ac protinus caput Romanæ eloquentiæ et pacis clarissimam dexteram per summum et securum otium amputauit eaque sarcina tamquam opimis spoliis alacer in urbem reuersus est: neque enim scelestum portanti onus succurrit illud se caput ferre, quod pro capite eius quondam perorauerat. inualidæ ad hoc monstrum suggillandum litteræ, quoniam qui talem Ciceronis casum satis digne deplorare possit, alius Cicero non extat. 5 Quo te nunc modo, Magne Pompei, attingam nescio: nam et amplitudinem fortunæ tuæ, quæ quondam omnes terras et omnia maria fulgore suo occupauerat, intueor et ruinam eius maiorem esse quam ut manu mea adtemptari debeat memini. sed tamen nobis quoque tacentibus Cn. Carbonis, a quo admodum adulescens de paternis bonis in foro dimicans protectus es, iussu tuo interempti mors animis hominum non sine aliqua reprehensione obuersabitur, quia tam ingrato facto plus L. Sullæ uiribus quam propriæ indulsisti uerecundiæ.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑