Valerius Maximus, Facta et dicta memorabilia
pr Egregiis uirorum pariter ac feminarum operibus fortitudo se oculis hominum subiecit patientiamque in medium procedere hortata est, non sane infirmioribus radicibus stabilitam aut minus generoso spiritu abundantem, sed ita similitudine iunctam, ut cum ea uel ex ea nata uideri possit. 1 quid enim his, quæ supra retuli, facto Mucii conuenientius? cum a Porsenna rege Etruscorum urbem nostram graui ac diutino bello urgueri ægre ferret, castra eius clam ferro cinctus intrauit immolantemque ante altaria conatus occidere est. ceterum inter molitionem pii pariter ac fortis propositi oppressus nec causam aduentus texit et tormenta quantopere contemneret mira patientia ostendit: perosus enim, credo, dexteram suam, quod eius ministerio in cæde regis uti nequisset, iniectam foculo exuri passus est. nullum profecto di inmortales admotum aris cultum adtentioribus oculis uiderunt. ipsum quoque Porsennam oblitum periculi sui ultionem suam uertere in admirationem coegit: nam 'reuertere' inquit 'ad tuos, Muci, et eis refer te, cum uitam meam petieris, a me uita donatum'. cuius clementiam non adulatus Mucius tristior Porsennæ salute quam sua lætior urbi se cum æternæ gloriæ cognomine Scæuolæ reddidit. 2 Pompei etiam probabilis uirtus, qui, dum legationis officio fungitur, a rege Gentio interceptus, cum senatus consilia prodere iuberetur, ardenti lucernæ admotum digitum cremandum præbuit eaque patientia regi simul et desperationem tormentis quicquam ex se cognoscendi incussit et expetendæ populi Romani amicitiæ magnam cupiditatem ingenerauit. ac ne plura huiusce generis exempla domi scrutando sæpius ad ciuilium bellorum detestandam memoriam progredi cogar, duobus Romanis exemplis contentus, quæ ut clarissimarum familiarum commendationem, ita nullum publicum mærorem continent, externa subnectam.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
