Valerius Maximus, Facta et dicta memorabilia
1 Laudanda etiam populi uerecundia est, qui inpigre se laboribus et periculis militiæ offerendo dabat operam ne imperatoribus capite censos sacramento rogare esset necesse, quorum nimia inopia suspecta erat, ideoque his publica arma non committebant. sed hanc diutina usurpatione formatam consuetudinem C. Marius capite censum legendo militem abrupit, ciuis alioqui magnificus, sed nouitatis suæ conscientia uetustati non sane propitius memorque, si militaria signa humilitatem spernere perseuerarent, se a maligno uirtutum interprete uelut capite censum imperatorem conpellari posse. itaque fastidiosum dilectus genus in exercitibus Romanis oblitterandum duxit, ne talis notæ contagio ad ipsius quoque gloriæ subgillationem penetraret. 2 Armorum tractandorum meditatio a P. Rutilio consule Cn. Malli collega militibus est tradita: is enim nullius ante se imperatoris exemplum secutus ex ludo C. Aureli Scauri doctoribus gladiatorum arcessitis uitandi atque inferendi ictus subtiliorem rationem legionibus ingenerauit uirtutemque arti et rursus artem uirtuti miscuit, ut illa impetu huius fortior, hæc illius scientia cautior fieret. 3 Velitum usus eo bello primum repertus est, quo Capuam Fuluius Flaccus imperator obsedit: nam cum equitatui Campanorum crebris excursionibus equites nostri, quia numero pauciores erant, resistere non possent, Q. Nauius centurio e peditibus lectos expediti corporis breuibus et incuruis septenis armatos hastis, paruo tegumine munitos, ueloci saltu iungere se equitantibus et rursus celeri motu delabi instituit, quo facilius equestri proelio subiecti pedites uiros pariter atque equos hostium telis incesserent, eaque nouitas pugnæ unicum Campanæ perfidiæ debilitauit auxilium, ideoque auctori eius Nauio honos a duce est habitus.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
