Valerius Maximus, Facta et dicta memorabilia
1 Inserit se tantis uiris mulier alienigeni sanguinis, quæ a Philippo rege temulento immerenter damnata, prouocare se iudicium uociferata est, eoque interrogante ad quem prouocaret, 'ad Philippum' inquit, 'sed sobrium'. excussit crapulam oscitanti ac præsentia animi ebrium resipiscere causaque diligentius inspecta iustiorem sententiam ferre coegit. igitur æquitatem, quam impetrare non potuerat, extorsit, potius præsidium a libertate quam ab innocentia mutuata. 2 Iam illa non solum fortis, sed etiam urbana libertas. senectutis ultimæ quædam Syracusis omnibus Dionysii tyranni exitium propter nimiam morum acerbitatem et intolerabilia onera uotis expetentibus sola cotidie matutino tempore deos ut incolumis ac sibi superstes esset orabat. quod ubi is cognouit, non debitam sibi admiratus beniuolentiam arcessiuit eam et quid ita hoc aut quo merito suo faceret interrogauit. tum illa 'certa est' inquit 'ratio propositi mei: puella enim, cum grauem tyrannum haberemus, carere eo cupiebam. quo interfecto aliquanto tætrior arcem occupauit. eius quoque finiri dominationem magni æstimabam. tertium te superioribus inportuniorem habere coepimus rectorem. itaque ne, si tu fueris absumptus, deterior in locum tuum su ccedat, caput meum pro tua salute deuoueo'. tam facetam audaciam Dionysius punire erubuit. 3 Inter has et Theodorum Cyrenæum quasi animosi spiritus coniugium esse potuit, uirtute par, felicitate dissimile: is enim Lysimacho regi mortem sibi minitanti, 'enimuero' inquit 'magnifica res tibi contigit, quia cantharidis uim adsecutus es'. cumque hoc dicto accensus cruci eum suffigi iussisset, 'terribilis' ait 'hæc sit purpuratis tuis, mea quidem nihil interest humi an sublime putrescam'.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
