Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Valerius Maximus, Facta et dicta memorabilia

lib. 5, cap. 2e

1 Darius priuatæ adhuc fortunæ amiculo Sylosontis Sami delectatus curiosiore contemplatione fecit ut ultro sibi et quidem a cupido daretur. cuius muneris quam grata æstimatio animo eius esset adlapsa regno potitus ostendit: totam namque urbem et insulam Samiorum Sylosonti fruendam tradidit: non enim pretium rei æstimatum, sed occasio liberalitatis honorata est, magisque a quo donum proficisceretur quam ad quem perueniret prouisum. 2 Mitridates quoque rex magnifice gratus apparuit, quoniam pro Leonico, acerrimo salutis suæ defensore, a Rhodiis nauali pugna excepto omnes hostium captiuos permutauit satius esse existimans ab inuisissimis circumiri quam bene merito gratiam non referre. 3 Liberalis populus Romanus magnitudine muneris, quod Attalo regi Asiam dono dedit. sed Attalus etiam testamenti æquitate gratus, qui eandem Asiam populo Romano legauit. itaque nec huius munificentia nec illius tam memor beneficii animus tot uerbis laudari potest, quot amplissimæ ciuitates uel amice datæ uel pie redditæ sunt. 4 Ceterum nescio an præcipue Masinissæ regis pectus grati animi pignoribus fuerit refertum: beneficio enim Scipionis et persuasu regni modo liberalius auctus memoriam inclyti muneris ad ultimum uitæ finem, longa etiam a dis immortalibus senectute donatus, constantissima fide perduxit, adeo ut eum non solum Africa, sed etiam cunctæ gentes scirent amiciorem Corneliæ familiæ atque urbi Romanæ quam sibimet ipsi † superesse. ille cum graui Karthaginiensium bello premeretur ac uix tutelæ imperii sui sufficeret, tamen Scipioni Æmiliano, quia nepos Africani erat, bonam magnamque partem Numidici exercitus, quam ad Lucullum consulem, a quo ad auxilia petenda missus fuerat, in Hispaniam duceret, promptissima mente tradidit præsentique periculo respectum pristini beneficii anteposuit. ille, cum iam ætate deficiente magnas regni opes quattuor et quinquaginta filiorum numero relinquens in lectulo laberetur, M'. Manilium, qui pro consule Africam obtinebat, litteris obsecrauit ut ad se Scipionem Æmilianum sub eo tunc militantem mitteret, feliciorem mortem suam futuram ratus, si in conplexu dexteræ eius supremum spiritum ac mandata posuisset. ille aduentum Scipionis fatis suis præcurrentibus hæc uxori liberisque præceperat, unum in terris populum Romanum et unam in populo Romano Scipionis domum nossent, integra omnia Æmiliano reseruarent, eum diuidendi regni arbitrum haberent: quod is statuisset perinde ac testamento cautum inmutabile ac sanctum optinerent. tot tamque uariis rebus se Masinissa infatigabili pietatis serie ad centesimum extendit annum. his et horum similibus exemplis benificientia generis humani nutritur atque augetur: hæ sunt eius faces, hi stimuli, propter quos iuuandi et emerendi cupiditate flagrat. et sane amplissimæ et speciosissimæ diuitiæ sunt feliciter erogatis beneficiis late posse censeri. quorum quoniam religiosum cultum instituimus, nunc neglectum suggillandi gratia, quo sit gratior, referemus.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑