Valerius Maximus, Facta et dicta memorabilia
pr Hæc societas uitiorum lasciui uultus et nouæ cupiditati inhærentium oculorum ac delicato cultu affluentis perque uarios inlecebrarum motus uolitantis animi: crudelitatis uero horridus habitus, truculenta species, uiolenti spiritus, uox terribilis, omnia minis et cruentis imperiis referta. cui silentium donare crementum est adicere: etenim quem modum sibi ipsa statuet, si ne suggillationis quidem frenis fuerit reuocata? ad summam, cum penes illam sit timeri, penes nos sit odisse. 1 L. Sulla, quem neque laudare neque uituperare quisquam satis digne potest, quia, dum quærit uictorias, Scipionem se populo Romano, dum exercet, Hannibalem repræsentauit,—egregie namque auctoritate nobilitatis defensa crudeliter totam urbem atque omnes Italiæ partes ciuilis sanguinis fluminibus inundauit—quattuor legiones contrariæ partis fidem suam secutas in publica uilla, quæ in Martio campo erat, nequiquam fallacis dexteræ misericordiam inplorantes obtruncari iussit. quarum lamentabiles quiritatus trepidæ ciuitatis aures receperunt, lacerata ferro corpora Tiberis inpatiens tanti oneris cruentatis aquis uehere est coactus. v milia Prænestinorum spe salutis per P. Cethegum data extra moenia municipii euocata, cum abiectis armis humi corpora prostrauissent, interficienda protinusque per agros dispergenda curauit. quattuor milia et dcc diræ proscriptionis edicto iugulatos in tabulas publicas retulit, uidelicet ne memoria tam præclaræ rei dilueretur. nec contentus in eos sæuire, qui armis a se dissenserant, etiam quieti animi ciues propter pecuniæ magnitudinem per nomenclatorem conquisitos proscriptorum numero adiecit. aduersus mulieres quoque gladios destrinxit, quasi parum cædibus uirorum satiatus. id quoque inexplebilis feritatis indicium est: abscisa miserorum capita modo non uultum ac spiritum retinentia in conspectum suum afferri uoluit, ut oculis illa, quia ore nefas erat, manderet. quam porro crudeliter se in M. Mario prætore gessit! quem per ora uulgi ad sepulcrum Lutatiæ gentis pertractum non prius uita priuauit quam oculos infelices erueret et singulas corporis partes confringeret. uix mihi ueri similia narrare uideor: at ille etiam M. Plætorium, quod ad eius supplicium exanimis ceciderat, continuo ibi mactauit, nouus punitor misericordiæ, apud quem iniquo animo scelus intueri scelus admittere fuit. sed mortuorum umbris saltem pepercit? minime: nam C. Marii, cuius, etsi postea hostis, quæstor tamen aliquando fuerat, erutos cineres in Anienis alueum sparsit. en quibus actis felicitatis nomen adserendum putauit! 2 Cuius tamen crudelitatis C. Marius inuidiam leuat: nam et ille nimia cupiditate persequendi inimicos iram suam nefarie destrinxit, C. Cæsaris consularis et censorii nobilissimum corpus ignobili sæuitia trucidando, et quidem apud seditiosissimi et abiectissimi hominis bustum: id enim malorum miserrimæ tunc rei publicæ deerat, ut Vario Cæsar piaculo caderet. pæne tanti uictoriæ eius non fuerunt, quarum oblitus plus criminis domi quam laudis in militia meruit. idem caput M. Antoni abscisum lætis manibus inter epulas per summam animi ac uerborum insolentiam aliquamdiu tenuit clarissimique et ciuis et oratoris sanguine contaminari mensæ sacra passus est atque etiam P. Annium, qui id attulerat, in sinum suum recentis cædis uestigiis aspersum recepit. 3 Damasippus nihil laudis habuit, quod corrumperet, itaque memoria eius licentiore accusatione perstringitur. cuius iussu principum ciuitatis capita hostiarum capitibus permixta sunt Carbonisque Aruinæ truncum corpus patibulo adfixum gestatum est. adeo aut flagitiosissimi hominis prætura multum aut rei publicæ maiestas nihil potuit. 4 Munatius etiam Flaccus, Pompeiani nominis acrior quam probabilior defensor, cum ab imperatore Cæsare in Hispania inclusus moenibus Ateguensium obsideretur, efferatam crudelitatem suam truculentissimo genere uæsaniæ exercuit: omnes enim eius oppidi ciues, quos studiosiores Cæsaris senserat, iugulatos muris præcipitauit. feminas quoque citatis nominibus uirorum, qui in contrariis castris erant, ut cædes coniugum suarum cernerent, maternisque gremiis superpositos liberos trucidauit. infantes alios in conspectu parentum humo infligi, alios superiactatos pilis excipi iussit. quæ auditu etiam intolerabilia Romano iussu Lusitanis manibus administrata sunt, cuius gentis præsidio Flaccus uallatus diuinis opibus uæcordi pertinacia resistebat.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
