Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Valerius Maximus, Facta et dicta memorabilia

lib. 9, cap. 1e

1 At Campana luxuria perquam utilis nostræ ciuitati fuit: inuictum enim armis Hannibalem inlecebris suis conplexa uincendum Romano militi tradidit. illa uigilantissimum ducem, illa exercitum acerrimum dapibus largis, abundanti uino, unguentorum fragrantia, ueneris usu lasciuiore ad somnum et delicias euocauit. ac tum demum fracta et contusa Punica feritas est, cum Seplasia ei et Albana castra esse coeperunt. quid iis ergo uitiis foedius, quid etiam damnosius, quibus uirtus atteritur, uictoriæ relanguescunt, sopita gloria in infamiam conuertitur animique pariter et corporis uires expugnantur, adeo ut nescias ab hostibusne an ab illis capi perniciosius habendum sit? 2 Quæ etiam Volsiniensium urbem grauibus et erubescendis cladibus inplicauerunt. erat opulenta, erat moribus et legibus ordinata, Etruriæ caput habebatur: sed postquam luxuria prolapsa est, in profundum iniuriarum et turpitudinis decidit, ut seruorum se insolentissimæ dominationi subiceret. qui primum admodum pauci senatorium ordinem intrare ausi, mox uniuersam rem publicam occupauerunt, testamenta ad arbitrium suum scribi iubebant, conuiuia coetusque ingenuorum fieri uetabant, filias dominorum in matrimonium ducebant. postremo lege sanxerunt ut stupra sua in uiduis pariter atque nuptis inpunita essent ac ne qua uirgo ingenuo nuberet, cuius castitatem non ante ex numero ipsorum aliquis delibasset. 3 Age, Xerxes opum regiarum ostentatione eximia eo usque luxuria gaudens, ut edicto præmium ei proponeret, qui nouum uoluptatis genus repperisset, quanta, dum deliciis nimiis capitur, amplissimi imperii ruina euasit! 4 Antiochus quoque Syriæ rex nihilo continentioris exempli. cuius cæcam et amentem luxuriam exercitus imitatus magna ex parte aureos clauos crepidis subiectos habuit argenteaque uasa ad usum culinæ conparauit et tabernacula textilibus sigillis adornata statuit, auaro potius hosti præda optabilis quam ulla ad uincendum strenuo mora. 5 Nam Ptolomæus rex accessio uitiorum suorum uixit ideoque Physcon appellatus est. cuius nequitia quid nequius? sororem natu maiorem communi fratri nuptam sibi nubere coegit. postea deinde filia eius per uim stuprata ipsam dimisit, ut uacuum locum nuptiis puellæ faceret. 6 Consentaneus igitur regibus suis gentis Ægyptiæ populus, qui ductu Archelai aduersus A. Gabinium moenibus urbis egressus, cum castra uallo atque fossa cingere iuberetur, uniuersus succlamauit ut id opus publica pecunia faciendum locaretur. quapropter deliciis tam enerues animi spiritum exercitus nostri sustinere non potuerunt. 7 Sed tamen effeminatior multitudo Cypriorum, qui reginas suas mulierum corporibus uelut gradibus constructis, quo mollius uestigia pedum ponerent, currus conscendere æquo animo sustinebant: uiris enim, si modo uiri erant, uita carere quam tam delicato imperio optemperare satius fuit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑