Valerius Maximus, Facta et dicta memorabilia
1 Commemoratione Romani exempli in Macedoniam deductus morum Alexandri præconium facere cogor, cuius ut infinitam gloriam bellica uirtus, ita præcipuum amorem clementia meruit. is, dum omnes gentes infatigabili cursu lustrat, quodam loci niuali tempestate oppressus senio iam confectum Macedonem militem nimio frigore obstupefactum ipse sublimi et propinqua igni sede residens animaduertit factaque non fortunæ, sed ætatis utriusque æstimatione descendit et illis manibus, quibus opes Darii adflixerat, corpus frigore duplicatum in suam sedem inposuit: id ei salutare futurum, quod apud Persas capital extitisset, solium regium occupasse. quid ergo mirum est, si sub eo duce tot annis militare iucundum ducebant, cui gregarii militis incolumitas proprio fastigio carior erat? idem non hominum ulli, sed naturæ fortunæque cedens, quamquam uiolentia morbi dilabebatur, in cubitum tamen erectus dexteram omnibus, qui eam contingere uellent, porrexit. quis autem illam osculari non cuperet, quæ iam fato oppressa maximi exercitus conplexui humanitate quam spiritu uiuidior suffecit? 2 Non tam robusti generis humanitas, sed et ipsa tamen memoria prosequenda Pisistrati Atheniensium tyranni narrabitur. qui, cum adulescens quidam amore filiæ eius uirginis accensus in publico obuiam sibi factam osculatus esset, hortante uxore ut ab eo capitale supplicium sumeret respondit, 'si eos, qui nos amant, interficiemus, quid eis faciemus, quibus odio sumus'? minime digna uox cui adiciatur eam ex tyranni ore de humanitate manasse. in hunc modum filiæ iniuriam tulit, suam multo laudabilius. a Thrasippo amico inter cenam sine fine conuicio laceratus ita et animum et uocem ab ira cohibuit, ut putares satellitem a tyranno male audire. abeuntem quoque, ueritus ne propter metum maturius se conuiuio subtraheret, inuitatione familiari coepit retinere. Thrasippus concitatæ temulentiæ impetu euectus os eius sputo respersit nec tamen in uindictam sui ualuit accendere. ille uero etiam filios suos uiolatæ patris maiestati subuenire cupientis retraxit. posteroque die Thrasippo supplicium a se uoluntaria morte exigere uolente uenit ad eum dataque fide in eodem gradu amicitiæ mansurum, ab incepto reuocauit. si nihil aliud dignum honore memoriæ gessisset, his tamen factis abunde se posteritati conmendasset. 3 Æque mitis animus Pyrri regis. audierat quodam in conuiuio Tarentinorum parum honoratum de se sermonem habitum: accersitos qui ei interfuerant percontabatur an ea, quæ ad aures ipsius peruenerant, dixissent. tum ex his unus, 'nisi' inquit 'uinum nos defecisset, ista, quæ tibi relata sunt, præ eis, quæ de te locuturi eramus, lusus ac iocus fuissent'. tam urbana crapulæ excusatio tamque simplex ueritatis confessio iram regis conuertit in risum. qua quidem clementia et moderatione adsecutus est ut et sobrii sibi Tarentini gratias agerent et ebrii bene precarentur. Ab eadem altitudine humanitatis legatis Romanorum ad redimendos captiuos castra sua petentibus, quo tutius uenirent, Lyconem Molosson obuiam misit, quo honoratius exciperentur, ipse cum ornatu regio salutatum extra portam occurrit, secundarum rerum prouentu non corruptus, ut officii respectum in iis deponeret, qui tum maxime armis cum eo dissidebant. 4 Cuius tam mitis ingenii debitum fructum ultimo fati sui tempore cepit: nam cum diris auspiciis Argiuorum inuasisset urbem, abscisumque eius caput Alcyoneus Antigoni regis filius ad patrem— propugnator enim laborantibus aderat—lætus uelut aliquod felicissimum uictoriæ opus attulisset, Antigonus correpto iuuene, quod tanti uiri subitæ ruinæ inmemor humanorum casuum effuso gaudio insultaret, humo caput sublatum causea, qua uelatum caput suum more Macedonum habebat, texit corporique Pyrri redditum honoratissime cremandum curauit. quin etiam filium eius Helenum captiuum ad se pertractum et cultum et animum regium gerere iussit ossaque ei Pyrri aurea inclusa urna Epirum in patriam ad Alexandrum fratrem portanda dedit. 5 Campani autem exercitum nostrum cum consulibus apud Caudinas furcas sub iugum a Samnitibus missum nec inermem tantum, sed etiam nudum urbem suam intrantem perinde ac uictorem et spolia hostium præ se ferentem uenerabiliter exceperunt protinusque consulibus insignia honoris, mili tibus uestem, arma, equos, commeatum benignissime præstando et inopiam et deformitatem Romanæ cladis mutarunt. quo animo si pro imperio nostro aduersus Hannibalem quoque usi fuissent, truculentis securibus materiem sæuiendi non præbuissent. 6 Facta mentione acerrimi hostis mansuetudinis eius operibus, quam Romano nomini præstitit, locum, qui inter manus est, finiam: Hannibal enim Æmilii Pauli apud Cannas trucidati quæsitum corpus, quantum in ipso fuit, inhumatum iacere passus non est. Hannibal Ti. Gracchum Lucanorum circumuentum insidiis cum summo honore sepulturæ mandauit et ossa eius in patriam portanda militibus nostris tradidit. Hannibal M. Marcellum in agro Bruttio, dum conatus Poenorum cupidius quam consideratius speculatur, interemptum legitimo funere extulit punicoque sagulo et corona donatum aurea rogo inposuit. ergo humanitatis dulcedo etiam in efferata barbarorum ingenia penetrat toruosque et truces hostium mollit oculos ac uictoriæ insolentissimos spiritus flectit. nec illi arduum ac difficile est inter arma contraria, inter destrictos conminus mucrones placidum iter reperire. uincit iram, prosternit odium hostilemque sanguinem hostilibus lacrimis miscet. quæ etiam Hannibalis admirabilem uocem pro funeribus Romanorum ducum arbitria statuentis expressit. quin aliquanto ei plus gloriæ Paulus et Gracchus et Marcellus sepulti quam oppressi attulerunt, si quidem illos Punico astu decepit, Romana mansuetudine honorauit. uos quoque, fortes ac piæ umbræ, non pænitendas sortitæ estis exequias: nam ut optabilius in patria, ita speciosius pro patria conlapsæ supremi officii decus infelicitate amissum uirtute recuperastis.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
