Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Valerius Maximus, Facta et dicta memorabilia

lib. 8, cap. 1d

1 Percurremus nunc eos, quibus in causæ dictione magis quæ extra quæstionem erant nocuerunt quam sua innocentia opem tulit. L. Scipio post speciosissimum triumphum de rege Antiocho ductum, perinde ac pecuniam ab eo accepisset, damnatus est. non, puto, quod pretio corruptus fuerat, ut illum totius Asiæ dominum et iam Europæ uictrices manus inicientem ultra Taurum montem summoueret. sed et alioqui uir sincerissimæ uitæ et ab hac suspicione procul remotus, inuidiæ, quæ tunc in duorum fratrum inclytis cognominibus habitabat, resistere non potuit. 2 Ac Scipioni quidem maximus fortunæ fulgor, C. autem Deciano spectatæ integritatis uiro uox sua exitium attulit: nam cum P. Furium inquinatissimæ uitæ pro rostris accusaret, quia quadam in parte actionis de morte L. Saturnini queri ausus fuerat, nec reum damnauit et insuper ei poenas addictas pependit. 3 Sex. quoque Titium similis casus prostrauit. erat innocens, erat agraria lege lata gratiosus apud populum: tamen, quod Saturnini imaginem domi habuerat, suffragiis eum tota contio oppressit. 4 Adiciatur his Claudia, quam insontem crimine, quo accusabatur, uotum impium subuertit, quia, cum a ludis domum rediens turba elideretur, optauerat ut frater suus, maritimarum uirium nostrarum præcipua iactura, reuiuesceret sæpiusque consul factus infelici ductu nimis magnam urbis frequentiam minueret. 5 Possumus et ad illos breui deuerticulo transgredi, quos leues ob causas damnationis incursus abripuit. M. Muluius, Cn. Lollius, L. Sextilius triumuiri, quod ad incendium in sacra uia ortum extinguendum tardius uenerant, a tribunis pl. die dicta apud populum damnati sunt. 6 Item P. Villius triumuir nocturnus a P. Aquilio tribuno pl. accusatus populi iudicio concidit, quia uigilias neglegentius circumierat. 7 Admodum seueræ notæ et illud populi iudicium, cum M. Æmilium Porcinam a L. Cassio accusatum crimine nimis sublime extructæ uillæ in Alsiensi agro graui multa affecit. 8 Non subprimenda illius quoque damnatio, qui pueruli sui nimio amore correptus, rogatus ab eo ruri ut omasum in cenam fieri iuberet, cum bubulæ carnis in propinquo emendæ nulla facultas esset, domito boue occiso desiderium eius expleuit eoque nomine publica quæstione adflictus est, innocens, nisi tam prisco sæculo natus esset.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑