Valerius Maximus, Facta et dicta memorabilia
1 M. Horatius interfectæ sororis crimine a Tullo rege damnatus ad populum prouocato iudicio absolutus est. quorum alterum atrocitas necis mouit, alterum causa flexit, quia inmaturum uirginis amorem seuere magis quam impie punitum existimabat. itaque forti punitione liberata fratris dextera tantum consanguineo quantum hostili cruore gloriæ haurire potuit. 2 Acrem se tunc pudicitiæ custodem populus Romanus, postea plus iusto placidum iudicem præstitit. cum a Libone tribuno pl. Ser. Galba pro rostris uehementer increparetur, quod Lusitanorum magnam manum interposita fide prætor in Hispania interemisset, actionique tribuniciæ M. Cato ultimæ senectutis oratione sua, quam in Origines retulit, suscriberet, reus pro se iam nihil recusans paruulos liberos suos et Galli sanguine sibi coniunctum filium flens conmendare coepit eoque facto mitigata contione qui omnium consensu periturus erat pæne nullum triste suffragium habuit. misericordia ergo illam quæstionem, non æquitas rexit, quoniam quæ innocentiæ tribui nequierat absolutio, respectui puerorum data est. 3 Consentaneum quod sequitur. A. Gabinius in maximo infamiæ suæ ardore suffragiis populi C. Memmio accusatore subiectus abruptæ esse spei uidebatur, quoniam et accusatio partes suas plene exhibebat et defensionis præsidia inualida fide nitebantur et qui iudicabant ira perciti poenam hominis cupide expetebant. igitur uiator et carcer ante oculos obuersabantur, cum interim omnia ista propitiæ fortunæ interuentu dispulsa sunt: filius namque Gabinii Sisenna consternationis inpulsu ad pedes se Memmii supplex prostrauit, inde aliquod fomentum procellæ petens, unde totus impetus tempestatis eruperat. quem truci uultu a se uictor insolens repulsum excusso e manu anulo humi iacere aliquamdiu passus est. quod spectaculum fecit ut Lælius tribunus pl. adprobantibus cunctis Gabinium dimitti iuberet ac documentum daretur neque secundarum rerum prouentu insolenter abuti neque aduersis præpropere debilitari oportere: idque proximo exemplo æque patet. 4 App. Claudius, nescio religionis maior an patriæ iniuria, si quidem illius uetustissimum morem neglexit, huius pulcherrimam classem amisit, infesto populo obiectus, cum effugere debitam poenam nullo modo posse crederetur, subito coorti imbris beneficio tutus fuit a damnatione: discussa enim quæstione aliam uelut dis interpellantibus de integro instaurari non placuit. ita cui maritima tempestas causæ dictionem contraxerat, cælestis salutem attulit. 5 Eodem auxilii genere Tucciæ uirginis Vestalis incesti criminis reæ castitas infamiæ nube obscurata emersit. quæ conscientia certa sinceritatis suæ spem salutis ancipiti argumento ausa petere est: arrepto enim cribro 'Vesta' inquit, 'si sacris tuis castas semper admoui manus, effice ut hoc hauriam e Tiberi aquam et in ædem tuam perferam'. audaciter et temere iactis uotis sacerdotis rerum ipsa natura cessit. 6 Item L. Piso a L. Claudio Pulchro accusatus, quod graues et intolerabiles iniurias sociis intulisset, haud dubiæ ruinæ metum fortuito auxilio uitauit: namque per id ipsum tempus, quo tristes de eo sententiæ ferebantur, repentina uis nimbi incidit, cumque prostratus humi pedes iudicum oscularetur, os suum cæno repleuit. quod conspectum totam quæstionem a seueritate ad clementiam et mansuetudinem transtulit, quia satis iam graues eum poenas sociis dedisse arbitrati sunt huc deductum necessitatis, ut abicere se tam suppliciter et attollere tam deformiter cogeretur. 7 Subnectam duos accusatorum suorum culpa absolutos. Q. Flauius a C. Valerio ædile apud populum reus actus, cum xiiii tribuum suffragiis damnatus esset, proclamauit se innocentem opprimi. cui Valerius æque clara uoce respondit nihil sua interesse nocensne an innoxius periret, dummodo periret. qua uiolentia dicti reliquas tribus aduersario donauit. abiecerat inimicum, eundem, dum pro certo pessum datum credit, erexit uictoriamque in ipsa uictoria perdidit. 8 C. etiam Cosconium Seruilia lege reum, propter plurima et euidentissima facinora sine ulla dubitatione nocentem, Valeri Valentini accusatoris eius recitatum in iudicio carmen, quo puerum prætextatum et ingenuam uirginem a se corruptam poetico ioco significauerat, erexit, si quidem iudices inicum rati sunt eum uictorem dimittere, qui palmam non ex alio ferre, sed de se dare merebatur. magis uero Valerius in Cosconii absolutione damnatus quam Cosconius in sua causa liberatus est. 9 Attingam eos quoque, quorum salus propriis obruta criminibus proximorum claritati donata est. A. Atilium Calatinum Soranorum oppidi proditione reum admodum infamem imminentis damnationis periculo pauca uerba Q. Maximi soceri subtraxerunt, quibus adfirmauit, si in eo crimine sontem illum ipse conperisset, dirempturum se fuisse adfinitatem: continuo enim populus pæne iam exploratam sententiam suam unius iudicio concessit, indignum ratus eius testimonio non credere, cui difficillimis rei publicæ temporibus bene se exercitus credidisse meminerat. 10 M. quoque Æmilius Scaurus repetundarum reus adeo perditam et conploratam defensionem in iudicium attulit, ut, cum accusator diceret lege sibi centum atque xx hominibus denuntiare testimonium licere seque non recusare quominus absolueretur, si totidem nominasset, quibus in prouincia nihil abstulisset, tam bona condicione uti non potuerit. tamen propter uetustissimam nobilitatem et recentem memoriam patris absolutus est. 11 Sed quem ad modum splendor amplissimorum uirorum in protegendis reis plurimum ualuit, ita in opprimendis non sane multum potuit: quin etiam euidenter noxiis, dum eos acrius inpugnat, profuit. P. Scipio Æmilianus Cottam apud populum accusauit. cuius causa, quamquam grauissimis criminibus erat confossa, septies ampliata et ad ultimum octauo iudicio absoluta est, quia homines uerebantur ne præcipuæ accusatoris amplitudini damnatio eius donata existimaretur. quos hæc secum locutos crediderim: 'nolumus caput alterius petentem in iudicium triumphos et tropæa spoliaque et deuictarum nauium rostra deferre: terribilis sit his aduersus hostem, ciuis uero salutem tanto fragore gloriæ subnixus ne insequatur'. 12 Tam uehementes iudices aduersus excellentissimum accusatorem quam mites in longe inferioris fortunæ reo. Calidius Bononiensis in cubiculo mariti noctu deprehensus, cum ob id causam adulterii diceret, inter maximos et grauissimos infamiæ fluctus emersit, tamquam fragmentum naufragii leue admodum genus defensionis amplexus: adfirmauit enim se ob amorem pueri serui eo esse perductum. suspectus erat locus, suspectum tempus, suspecta matris familiæ persona, suspecta etiam adulescentia ipsius, sed crimen libidinis confessio intemperantiæ liberauit. 13 Remissioris hoc, illud aliquanto grauioris materiæ exemplum. cum parricidii causam fratres Cælii dicerent splendido Tarracinæ loco nati, quorum pater T. Cælius in cubiculo quiescens, filiis altero cubantibus lecto erat interemptus, neque aut seruus quisquam aut liber inueniretur, ad quem suspicio cædis pertineret, hoc uno nomine absoluti sunt, quia iudicibus planum factum est illos aperto ostio inuentos esse dormientes. somnus innoxiæ securitatis certissimus index miseris opem tulit: iudicatum est enim rerum naturam non recipere ut occiso patre supra uulnera et cruorem eius quietem capere potuerint.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
