Valerius Maximus, Facta et dicta memorabilia
pr Sed tolerabilis hæc et uni tantum modo anceps temeritas. quod sequitur inpudentiæ genus nec ferendum ullo modo periculique cum priuatim tum etiam publice late patentis. 1 Nam ut Equitium Firmo Piceno monstrum ueniens, relatum iam in huiusce libri superiore parte, præteream, cuius in amplectendo Ti. Graccho patre euidens mendacium turbulento uulgi errore, amplissima tribunatus potestate uallatum est, Herophilus ocularius medicus C. Marium VII consulem auum sibi uindicando ita se extudit, ut et coloniæ se ueteranorum complures et municipia splendida collegiaque fere omnia patronum adoptarent. quin etiam cum C. Cæsar Cn. Pompeio adulescente in Hispania oppresso populum in hortis suis admisisset, proximo intercolumnio pæne pari studio frequentiæ salutatus est. quod nisi diuinæ Cæsaris uires huic erubescendæ procellæ obstitissent, simile uulnus res publica excepisset atque in Equitio acceperat. ceterum decreto eius extra Italiam relegatus, postquam ille cælo receptus est, in urbem rediit et consilium interficiendi senatus capere sustinuit. quo nomine iussu patrum necatus in carcere seras prompti animi ad omne moliendum scelus poenas pependit. 2 Ne diui quidem Augusti etiam nunc terras regentis excellentissimum numen intemptatum ab hoc iniuriæ genere. extitit qui clarissimæ ac sanctissimæ sororis eius Octauiæ utero se genitum fingere auderet, propter summam autem inbecillitatem corporis ab eo, cui datus erat, perinde atque ipsius filium retentum, subiecto in locum suum proprio filio, diceret, uidelicet ut eodem tempore sanctissimi penates et ueri sanguinis memoria spoliarentur et falsi sordida contagione inquinarentur. sed dum plenis inpudentiæ uelis ad summum audaciæ gradum fertur, imperio Augusti remo publicæ triremis adfixus est. 3 Repertus est etiam qui se diceret esse Q. Sertorii filium, quem ut agnosceret uxor eius nulla ui conpelli potuit. 4 Quid Trebellius Calca, quam adseueranter se Clodium tulit! et quidem dum de bonis eius contendit, in centumuirale iudicium adeo fauorabilis descendit, ut uix iustis et æquis sententiis consternatio populi ullum relinqueret locum. in illa tamen quæstione neque calumniæ petitoris neque uiolentiæ plebis iudicantium religio cessit. 5 Multo fortius ille, qui Cornelio Sulla rerum potiente in domum Cn. Asini Dionis inrupit filiumque eius patriis penatibus expulit uociferando non illum, sed se Dione esse procreatum. uerum postquam a Sullana uiolentia Cæsariana æquitas rem publicam reduxit, gubernacula Romani imperii iustiore principe obtinente in publica custodia spiritum posuit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
