Valerius Maximus, Facta et dicta memorabilia
pr Candidis autem animis uoluptatem præbuerint in conspicuo posita quæ cuique magnifica merito contigerint, quia æque præmiorum uirtutis atque operum contemplatio iucunda est, ipsa natura nobis alacritatem sumministrante, cum honorem industrie appeti et exsolui grate uidemus. uerum etsi mens hoc loco protinus ad Augustam domum, benificentissimum et honoratissimum templum, omni impetu fertur, melius cohibebitur, quoniam cui ascensus in cælum patet, quamuis maxima, debito tamen minora sunt quæ in terris tribuuntur. 1 Superiori Africano consulatus citerior legitimo tempore datus est, quod fieri oportere exercitus senatum litteris admonuit. ita nescias utrum illi plus decoris patrum conscriptorum auctoritas an militum consilium adiecerit: toga enim Scipionem ducem aduersus Poenos creauit, arma poposcerunt. cui quæ in uita præcipua adsignata sint et longum est referre, quia multa, et non necessarium, quia maiore ex parte iam relata sunt. itaque quod hodieque eximium capit adiciam. imaginem in cella Iouis optimi maximi positam habet, quæ, quotienscumque funus aliquod Corneliæ gentis celebrandum est, inde petitur, unique illi instar atrii Capitolium est: 2 tam hercule quam curia † superioris Catonis effigies illius ad cuius generis officia expromitur. gratum ordinem, qui utilissimum rei publicæ senatorem tantum non semper secum habitare uoluit, omnibus numeris uirtutis diuitem magisque suo merito quam fortunæ beneficio magnum, cuius prius consilio quam Scipionis imperio deleta Karthago est. 3 Rarum specimen honoris in Scipione quoque Nasica oboritur: eius namque manibus et penatibus nondum quæstori senatus Pythii Apollinis monitu Pessinunte accersitam deam excipi uoluit, quia eodem oraculo præceptum erat ut hæc ministeria Matri deum a sanctissimo uiro præstarentur. explica totos fastos, constitue omnes currus triumphales, nihil tamen morum principatu speciosius reperies. 4 Tradunt subinde nobis ornamenta sua Scipiones conmemoranda: Æmilianum enim populus ex candidato ædilitatis consulem fecit. eundem, cum quæstoriis comitiis suffragator Q. Fabi Maximi, fratris filii, in campum descendisset, consulem iterum reduxit. eidem senatus bis sine sorte prouinciam, prius Africam, deinde Hispaniam dedit, atque hæc neque ciui ambitioso senatori, quem ad modum non solum uitæ eius seuerissimus cursus, sed etiam mors clandestinis inlata insidiis declarauit. 5 M. quoque Valerium duabus rebus insignibus di pariter atque ciues speciosum reddiderunt, illi cum quodam Gallo conminus pugnanti coruum propugnatorem subicientes, hi tertium et uicesimum annum ingresso consulatum largiti. quorum alterum decus uetustæ originis, optimi nominis gens, Coruini amplexa cognomen usurpat, alterum summo subiungit ornamento tam celeritate quam principio consulatus gloriando. 6 Ac ne Q. quidem Scæuolæ, quem L. Crassus in consulatu collegam habuit, gloria parum inlustris, qui Asiam tam sancte et tam fortiter obtinuit, ut senatus deinceps in eam prouinciam ituris magistratibus exemplum atque normam officii Scæuolam decreto suo proponeret. 7 Inhærent uni uoci posterioris Africani septem C. Marii consulatus ac duo amplissimi triumphi: ad rogum enim usque gaudio exultauit, quod, cum apud Numantiam sub eo duce equestria stipendia mereret et forte inter cenam quidam Scipionem interrogasset, si quid illi accidisset, quemnam res publica æque magnum habitura esset imperatorem, respiciens se supra ipsum cubantem 'uel hunc' dixerit. quo augurio perfectissima uirtus maximam orientem uirtutem uideritne certius an efficacius accenderit perpendi uix potest: illa nimirum cena militaris speciosissimas tota in urbe Mario futuras cenas ominata est: postquam enim Cimbros ab eo deletos initio noctis nuntius peruenit, nemo fuit, qui non illi tamquam dis immortalibus apud sacra mensæ suæ libauerit. 8 Iam quæ in Cn. Pompeium et ampla et noua congesta sunt, hinc adsensione fauoris, illinc fremitu inuidiæ litterarum monumentis obstrepunt. eques Romanus pro consule in Hispaniam aduersus Sertorium pari imperio cum Pio Metello principe ciuitatis missus est. nondum ullum honorem curulem auspicatus bis triumphauit. initia magistratuum a summo imperio cepit. tertium consulatum decreto senatus solus gessit. de Mitridate et Tigrane, de multis præterea regibus plurimisque ciuitatibus et gentibus et prædonibus unum duxit triumphum. 9 Q. etiam Catulum populus Romanus uoce sua tantum non ad sidera usque euexit: nam cum ab eo pro rostris interrogaretur, si in uno Pompeio Magno omnia reponere perseuerasset, absumpto illo subiti casus incursu in quo spem esset habiturus, summo consensu adclamauit 'in te'. uim honorati iudicii admirabilem! si quidem magnum Pompeium cum omnibus ornamentis, quæ retuli, duarum syllabarum spatio inclusum Catulo æquauit. 10 Potest et M. Catonis ex Cypro cum regia pecunia reuertentis adpulsus ad ripam urbis memorabilis uideri, cui naue egredienti consules et ceteri magistratus et uniuersus senatus populusque Romanus officii gratia præsto fuit, non quod magnum pondus auri et argenti, sed quod M. Catonem classis illa incolumem aduexerat lætatus. 11 Sed nescio an præcipuum L. Marcius inusitati decoris exemplum, quem equitem Romanum duo exercitus P. et Cn. Scipionum interitu uictoriaque Hannibalis lacerati ducem legerunt, quo tempore salus eorum in ultimas angustias deducta nullum ambitioni locum relinquebat. 12 Merito uirorum commemorationi Sulpicia Serui Paterculi filia, Q. Fului Flacci uxor, adicitur. quæ, cum senatus libris Sibyllinis per decemuiros inspectis censuisset ut Veneris Verticordiæ simulacrum consecraretur, quo facilius uirginum mulierumque mens a libidine ad pudicitiam conuerteretur, et ex omnibus matronis centum, ex centum autem decem sorte ductæ de sanctissima femina iudicium facerent, cunctis castitate prælata est.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
