Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Valerius Maximus, Facta et dicta memorabilia

lib. 8, cap. 14e

1 Sed melius aliquanto, si aliena imitatione capiebatur, Themistoclis ardorem esset æmulatus, quem ferunt stimulis uirtutis agitatum et ob id noctes inquietas exigentem quærentibus quid ita eo tempore in publico uersaretur respondisse: 'quia me tropæa Miltiadis de somno excitant'. Marathon nimirum animum eius ad Artemisium et Salamina, naualis gloriæ fertilia nomina, inlustranda tacitis facibus incitabat. idem theatrum petens cum interrogaretur cuius uox auditu illi futura esset gratissima, dixit 'eius, a quo artes meæ optime canentur'. dulcedinem gloriæ, pæne adieci gloriosam! 2 Nam Alexandri pectus insatiabile laudis, qui Anaxarcho comiti suo ex auctoritate Democriti præceptoris innumerabiles mundos esse referenti 'heu me' inquit 'miserum, quod ne uno quidem adhuc sum potitus!' angusta homini possessio gloriæ fuit, quæ deorum omnium domicilio sufficit. 3 Regis et iuuenis flagrantissimæ cupiditati similem Aristotelis in capessenda laude sitim subnectam: is namque Theodecti discipulo oratoriæ artis libros quos pro suis ederet donauerat, molesteque postea ferens titulum eorum sic alii cessisse, proprio uolumine quibusdam rebus insistens, planius sibi de his in Theodectis libris dictum esse adiecit. nisi me tantæ et tam late patentis scientiæ uerecundia teneret, dicerem dignum philosophum, cuius stabiliendi mores altioris animi philosopho traderentur. Ceterum gloria ne ab his quidem, qui contemptum eius introducere conantur, neglegitur, quoniam quidem ipsis uoluminibus nomina sua diligenter adiciunt, ut quod professione eleuant usurpatione memoriæ adsequantur. sed qualiscumque horum dissimulatio proposito illorum longe tolerabilior, qui, dum æternam memoriam adsequerentur, etiam sceleribus innotescere non dubitarunt. 4 Quorum e numero nescio an in primis Pausanias debeat referri: nam cum Hermoclen percontatus esset quonam modo subito clarus posset euadere, atque is respondisset, si aliquem inlustrem uirum occidisset, futurum ut gloria eius ad ipsum redundaret, continuo Philippum interemit, et quidem quod petierat adsecutus est: tam enim se parricidio quam Philippus uirtute notum posteris reddidit. 5 Illa uero gloriæ cupiditas sacrilega: inuentus est enim qui Dianæ Ephesiæ templum incendere uellet, ut opere pulcherrimo consumpto nomen eius per totum terrarum orbem dissiceretur, quem quidem mentis furorem eculeo inpositus detexit. ac bene consuluerant Ephesii decreto memoriam tæterrimi hominis abolendo, nisi Theopompi magnæ facundiæ ingenium historiis eum suis conprehendisset.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑