Valerius Maximus, Facta et dicta memorabilia
pr Senectus quoque ad ultimum sui finem prouecta in hoc eodem opere inter exempla industriæ in aliquot claris uiris conspecta est. separatum tamen et proprium titulum habeat, ne, cui deorum inmortalium præcipua indulgentia adfuit, nostra honorata mentio defuisse existimetur, et simul spei diuturnioris uitæ quasi adminicula quædam dentur, quibus insistens alacriorem se respectu uetustæ felicitatis facere possit, tranquillitatemque sæculi nostri, qua nulla umquam beatior fuit, subinde fiducia confirmet, salutaris principis incolumitatem ad longissimos humanæ condicionis terminos prorogando. 1 M. Valerius Coruinus centesimum annum conpleuit. cuius inter primum et sextum consulatum xl et vi anni intercesserunt, suffecitque integris uiribus corporis non solum speciosissimis publicis ministeriis, sed etiam exactissimæ agrorum suorum culturæ, et ciuis et patris familiæ optabile exemplum. 2 Cuius uitæ spatium æquauit Metellus quartoque anno post consularia imperia senex admodum pontifex maximus creatus tutelam cærimoniarum per duo et xx annos neque ore in uotis nuncupandis hæsitante neque in sacrificiis faciendis tremula manu gessit. 3 Q. autem Fabius Maximus duobus et lx annis auguratus sacerdotium sustinuit, robusta iam ætate id adeptus. quæ utraque tempora si in unum conferantur, facile sæculi modum expleuerint. 4 Iam de M. Perpenna quid loquar? qui omnibus, quos in senatum consul uocauerat, superstes fuit septemque tantummodo, quos censor, collega L. Philippi, legerat, e patribus conscriptis reliquos uidit, toto ordine amplissimo diuturnior. 5 Appi uero æuum clade metirer, quia infinitum numerum annorum orbatus luminibus exegit, nisi quattuor filios, v filias, plurimas clientelas, rem denique publicam hoc casu grauatus fortissime rexisset. quin etiam fessus iam uiuendo lectica se in curiam deferri iussit, ut cum Pyrro deformem pacem fieri prohiberet. hunc cæcum aliquis nominet, a quo patria quod honestum erat per se parum cernens coacta est peruidere? 6 Muliebris etiam uitæ spatium non minus longum in conpluribus apparauit, quarum aliquas strictim retulisse me satis erit: nam et Liuia Rutili septimum et nonagesimum et Terentia Ciceronis tertium et centesimum et Clodia Aufili quindecim filiis ante amissis quintum decimum et centesimum expleuit annum.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
