Valerius Maximus, Facta et dicta memorabilia
1 Platonis quoque eruditissimum pectus hæc cogitatio attigit, qui conductores sacræ aræ de modo et forma eius secum sermonem conferre conatos ad Eucliden geometren ire iussit scientiæ eius cedens, immo professioni. 2 Gloriantur Athenæ armamentario suo, nec sine causa: est enim illud opus et inpensa et elegantia uisendum. cuius architectum Philonem ita facunde rationem institutionis suæ in theatro reddidisse constat, ut disertissimus populus non minorem laudem eloquentiæ eius quam arti tribueret. 3 Mirifice et ille artifex, qui in opere suo moneri se a sutore suo de crepida et ansulis passus, de crure etiam disputare incipientem supra plantam ascendere uetuit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
