Valerius Maximus, Facta et dicta memorabilia
pr Suæ autem artis unum quemque et auctorem et disputatorem optimum esse, ne dubitemus, paucis exemplis admoneamur. 1 Q. Scæuola legum clarissimus et certissimus uates, quotienscumque de iure prædiatorio consulebatur, ad Furium et Cascellium, quia huic scientiæ dediti erant, consultores reiciebat. quo quidem facto moderationem magis suam commendabat quam auctoritatem minuebat, ab iis id negotium aptius explicari posse confitendo, qui cotidiano usu eius callebant. sapientissimi igitur artis suæ professores sunt a quibus et propria studia uerecunde et aliena callide æstimantur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
