Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Valerius Maximus, Facta et dicta memorabilia

lib. 9, cap. 11

pr Nunc, quatenus uitæ humanæ cum bona tum etiam mala substitutis exemplorum imaginibus persequimur, dicta inproba et facta scelerata referantur. 1 Vnde autem potius quam a Tullia ordiar, quia tempore uetustissimum, conscientia nefarium, uoce monstri simile exemplum est? cum carpento ueheretur et is, qui iumenta agebat, succussis frenis constitisset, repentinæ moræ causam requisiuit, et ut comperit corpus patris Seruii Tulli occisi ibi iacere, supra id duci uehiculum iussit, quo celerius in conplexum interfectoris eius Tarquinii ueniret. qua tam impia tamque probrosa festinatione non solum se æterna infamia, sed etiam ipsum uicum cognomine sceleris conmaculauit. 2 Non tam atrox C. Fimbriæ est factum et dictum, sed si per se æstimetur, utrumque audacissimum. id egerat, ut Scæuola in funere C. Marii iugularetur. quem postquam ex uulnere recreatum conperit, accusare apud populum instituit. interrogatus deinde quid de eo secus dicturus esset, cui pro sanctitate morum satis digna laudatio reddi non posset, respondit obiecturum se illi quod parcius corpore telum recepisset. licentiam furoris ægræ rei publicæ gemitu prosequendam! 3 L. uero Catilina in senatu M. Cicerone incendium ab ipso excitatum dicente 'sentio', inquit 'et quidem illud, si aqua non potuero, ruina restinguam'. quem quid aliud existimemus quam conscientiæ stimulis actum reum a se inchoati parricidii peregisse? 4 Consternatum etiam Magi Chilonis amentia pectus, qui M. Marcello datum a Cæsare spiritum sua manu eripuit, uetus amicus et Pompeianæ militiæ comes, indignatus aliquos sibi amicorum ab eo præferri: urbem enim a Mytilenis, quo se contulerat, repetentem in Atheniensium portu pugione confodit protinusque ad inritamenta uæsaniæ suæ trucidanda tetendit, amicitiæ hostis, diuini beneficii interceptor, publicæ religionis, quod ad salutem clarissimi ciuis recuperandam attinuit, acerba labes. 5 Hanc crudelitatem, cui nihil adici posse uidetur, C. Toranius atrocitate parricidi superauit: namque triumuirorum partes secutus proscripti patris sui prætorii et ornati uiri latebras, ætatem notasque corporis, quibus agnosci posset, centurionibus edidit, qui eum persecuti sunt. senex de filii magis uita et incrementis quam de reliquo spiritu suo sollicitus an incolumis esset et an imperatoribus satis faceret interrogare eos coepit. e quibus unus 'ab illo' inquit, 'quem tantopere diligis, demonstratus nostro ministerio filii indicio occideris', protinusque pectus eius gladio traiecit. conlapsus itaque est infelix, auctore cædis quam ipsa cæde miserior. 6 Cuius fati acerbitatem L. Villius Annalis sortitus, cum in campum ad quæstoria comitia filii descendens proscriptum se cognosset, ad clientem suum confugit. sed ne fide eius tutus esse posset, scelere nefarii iuuenis effectum est, si quidem per ipsa uestigia patris militibus ductis occidendum eum in conspectu suo obiecit, bis parricida, consilio prius, iterum spectaculo. 7 Ne Vettius quidem Salassus proscriptus parum amari exitus. quem latentem uxor interficiendum, quid dicam, tradidit an ipsa iugulauit? quanto enim leuius est scelus, cui tantum modo manus abest?

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑