Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Valerius Maximus, Facta et dicta memorabilia

lib. 5, cap. 10e

1 Princeps Atheniensium Pericles intra quadriduum duobus mirificis adulescentibus filiis spoliatus his ipsis diebus et uultu pristinum habitum retinente et oratione nulla ex parte infractiore contionatus est. ille uero caput quoque solito more coronatum gerere sustinuit, ut nihil ex uetere ritu propter domesticum uulnus detraheret. non sine causa igitur tanti roboris animus ad Olympii Iouis cognomen ascendit. 2 Xenophon autem, quod ad Socraticam disciplinam adtinet, proximus a Platone felicis ac beatæ facundiæ gradus, cum sollemne sacrificium perageret, e duobus filiis maiorem natu nomine Gryllum apud Mantineam in proelio cecidisse cognouit: nec ideo institutum deorum cultum omittendum putauit, sed tantum modo coronam deponere contentus fuit. quam ipsam percontatus quonam modo occidisset, ut audiuit fortissime pugnantem interisse, capiti reposuit, numina, quibus sacrificabat, testatus maiorem se ex uirtute fiii uoluptatem quam ex morte amaritudinem sentire. alius remouisset hostiam, abiecisset altaria, lacrimis respersa tura disiecisset: Xenophontis corpus †religioni inmobile stetit et animus in consilio prudentiæ stabilis mansit ac dolori succumbere ipsa clade, quæ nuntiata erat, tristius duxit. 3 Ne Anaxagoras quidem supprimendus est: audita namque morte filii 'nihil mihi' inquit 'inexspectatum aut nouum nuntias: ego enim illum ex me natum sciebam esse mortalem'. has uoces utilissimis præceptis inbutas uirtus mittit. quas si quis efficaciter auribus receperit, non ignorabit ita liberos esse procreandos, ut meminerit his a rerum natura et accipiendi spiritus et reddendi eodem momento temporis legem dici, atque ut mori neminem solere, qui non uixerit, ita ne uiuere aliquem quidem posse qui non sit moriturus.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑