Valerius Maximus, Facta et dicta memorabilia
1 Dandum est aliquid loci etiam alienigenis exemplis, ut dometicis aspersa ipsa uarietate delectent. Harmodi et Aristogitonis, qui Athenas tyrannide liberare conati sunt, effigies æneas Xerxes ea urbe deuicta in regnum suum transtulit. longo deinde interiecto tempore Seleucus in pristinam sedem reportandas curauit. Rhodii quoque eas urbi suæ adpulsas, cum in hospitium publice inuitassent, sacris etiam in puluinaribus conlocauerunt. nihil hac memoria felicius, quæ tantum uenerationis in tam paruulo ære possidet. 2 Quantum porro honoris Athenis Xenocrati, sapientia pariter ac sanctitate claro, tributum est! cum testimonium dicere coactus ad aram accessisset, ut more eius ciuitatis iuraret omnia se uere retulisse, uniuersi iudices consurrexerunt proclamaruntque ne ius iurandum diceret, quodque sibimet ipsis postmodum dicendæ sententiæ loco remissuri non erant, sinceritati eius concedendum existimarunt.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
