Valerius Maximus, Facta et dicta memorabilia
pr Eloquentiæ autem ornamenta in pronuntiatione apta et conueniente motum corporis consistunt. quibus cum se instruxit, tribus modis homines adgreditur, animos eorum ipsa inuadendo, horum alteri aures, alteri oculos permulcendos tradendo. 1 Sed ut propositi fides in personis inlustribus exhibeatur, C. Gracchus, eloquentiæ quam propositi felicioris adulescens, quoniam flagrantissimo ingenio, cum optime rem publicam tueri posset, perturbare impie maluit, quotiens apud populum contionatus est, seruum post se musicæ artis peritum habuit, qui occulte eburnea fistula pronuntiationis eius modos formabat aut nimis remissos excitando aut plus iusto concitatos reuocando, quia ipsum calor atque impetus actionis attentum huiusce temperamenti æstimatorem esse non patiebatur. 2 Q. autem Hortensius plurimum in corporis decoro motu repositum credens pæne plus studii in eodem elaborando quam in ipsa eloquentia adfectanda inpendit. itaque nescires utrum cupidius ad audiendum eum an ad spectandum concurreretur: sic uerbis oratoris aspectus et rursus aspectui uerba seruiebant. constat Æsopum Rosciumque ludicræ artis peritissimos illo causas agente in corona frequenter adstitisse, ut foro petitos gestus in scænam referrent. 3 Nam M. Cicero quantum in utraque re, de qua loquimur, momenti sit oratione, quam pro Gallio habuit, significauit M. Calidio accusatori exprobrando, quod præparatum sibi a reo uenenum testibus, chirographis, quæstionibus probaturum adfirmans remisso uultu et languida uoce et soluto genere orationis usus esset, pariterque et oratoris uitium detexit et causæ periclitantis argumentum adiecit totum hunc locum ita claudendo: 'tu istud, M. Calidi, nisi fingeres, sic ageres?'
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
