Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Valerius Maximus, Facta et dicta memorabilia

lib. 5, cap. 10

pr Commemoratis patribus, qui iniurias filiorum patienter exceperunt, referamus eos, qui mortes æquo animo tolerarunt. 1 Horatius Puluillus, cum in Capitolio Ioui optimo maximo ædem pontifex dedicaret interque nuncupationem sollemnium uerborum postem tenens mortuum esse filium suum audisset, neque manum a poste remouit, ne tanti templi dedicationem interrumperet, neque uultum a publica religione ad priuatum dolorem deflexit, ne patris magis quam pontificis partes egisse uideretur. clarum exemplum, nec minus tamen inlustre quod sequitur. 2 Æmilius Paulus, nunc felicissimi, nunc miserrimi patris clarissima repræsentatio, ex quattuor filiis formæ insignis, egregiæ indolis duos iure adoptionis in Corneliam Fabiamque gentem translatos sibi ipse denegauit: duos ei fortuna abstulit. quorum alter triumphum patris funere suo quartum ante diem præcessit, alter in triumphali curru conspectus post diem tertium expirauit. itaque qui ad donandos usque liberos abundauerat, in orbitate subito destitutus est. quem casum quo robore animi sustinuerit oratione, quam de rebus a se gestis apud populum habuit, hanc adiciendo clausulam nulli ambiguum reliquit: 'cum in maximo prouentu felicitatis nostræ, Quirites, timerem ne quid mali fortuna moliretur, Iouem optimum maximum Iunonemque reginam et Mineruam precatus sum ut, si quid aduersi populo Romano inmineret, totum in meam domum conuerteretur. quapropter bene habet: annuendo enim uotis meis id egerunt, ut uos potius meo casu doleatis quam ego uestro ingemescerem'. 3 Vno etiam nunc domestico exemplo adiecto in alienis luctibus orationi meæ uagari permittam. Q. Marcius Rex, superioris Catonis in consulatu collega, filium summæ pietatis et magnæ spei et, quæ non parua calamitatis accessio fuit, unicum amisit, cumque se obitu eius subrutum et euersum uideret, ita dolorem altitudine consilii coercuit, ut a rogo iuuenis protinus curiam peteret senatumque, quem eo die lege habere oportebat, conuocaret. quod nisi fortiter mærorem ferre scisset, unius diei lucem inter calamitosum patrem et strenuum consulem neutra in parte cessato officio partiri non potuisset.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑