Valerius Maximus, Facta et dicta memorabilia
pr Est et illa quasi priuata censura, maiestas clarorum uirorum, sine tribunalium fastigio, sine apparitorum ministerio potens in sua amplitudine obtinenda: grato enim et iucundo introitu animis hominum adlabitur admirationis prætexto uelata. quam recte quis dixerit longum et beatum honorem esse sine honore. 1 Nam quid plus tribui potuit consuli quam est datum reo Metello? qui cum causam repetundarum diceret tabulæque eius ab accusatore expostulatæ ad nomen inspiciendum circa iudices ferrentur, totum consilium ab earum contemplatione oculos auertit, ne de aliqua re, quæ in his relatæ erant, uideretur dubitasse. non in tabulis, sed in uita Q. Metelli argumenta sincere administratæ prouinciæ legenda sibi iudices crediderunt, indignum rati integritatem tanti uiri exigua cera et paucis litteris perpendi. 2 Sed quid mirum, si debitus honos a ciuibus Metello tributus est, quem superiori Africano etiam hostis præstare non dubitauit? si quidem rex Antiochus bello, quod cum Romanis gerebat, filium eius a militibus suis interceptum honoratissime excepit regiisque muneribus donatum ultro et celeriter patri remisit, quamquam ab eo tum maxime finibus imperii pellebatur. sed et rex et lacessitus maiestatem excellentissimi uiri uenerari quam dolorem suum ulcisci maluit. Ad eundem Africanum in Liternina uilla se continentem conplures prædonum duces uidendum eodem tempore forte confluxerunt. quos cum ad uim faciendam uenire existimasset, præsidium domesticorum in tecto conlocauit eratque in his repellendis et animo et apparatu occupatus. quod ut prædones animaduerterunt, dimissis militibus abiectisque armis ianuæ adpropinquant et clara uoce nuntiant Scipioni non uitæ eius hostes, sed uirtutis admiratores uenisse conspectum et congressum tanti uiri quasi cæleste aliquod beneficium expetentes: proinde securum se † nobis spectandum præbere ne grauetur. hæc postquam domestici Scipioni retulerunt, fores reserari eosque intromitti iussit. qui postes ianuæ tamquam aliquam religiosissimam aram sanctumque templum uenerati cupide Scipionis dexteram adprehenderunt ac diu osculati positis ante uestibulum donis, quæ deorum inmortalium numini consecrari solent, læti, quod Scipionem uidisse contigisset, ad † lares reuerterunt. quid hoc fructu maiestatis excelsius, quid etiam iucundius? hostis iram admiratione sui placauit, spectaculo præsentiæ suæ latronum gestientis oculos uidit. delapsa cælo sidera hominibus si se offerant, uenerationis amplius non recipient. 3 Et hæc quidem uiuo Scipioni, illud autem Æmilio Paulo exanimi contigit: nam cum exequiæ eius celebrarentur ac forte tunc principes Macedoniæ legationis nomine Romæ morarentur, funebri lecto sponte sua sese subiecerunt. quod aliquanto maius uidebitur, si qui cognoscat lecti illius frontem Macedonicis triumphis fuisse adornatam: quantum enim Paulo tribuerunt, propter quem gentis suæ cladium indicia per ora uulgi ferre non exhorruerunt! quod spectaculum funeri speciem alterius triumphi adiecit: bis enim te, Paule, Macedonia urbi nostræ inlustrem ostendit, incolumem spoliis suis, fato functum umeris. 4 Ne fili quidem tui Scipionis Æmiliani, quem in adoptionem dando duarum familiarum ornamentum esse uoluisti, maiestati parum honoris tributum est, cum eum adulescentem admodum a Lucullo consule petendi auxilii gratia ex Hispania in Africam missum Karthaginienses et Masinissa rex de pace disceptatorem uelut consulem et imperatorem habuerunt. ignara quidem fatorum suorum Karthago: orientis enim illud iuuentæ decus deorum atque hominum indulgentia ad excidium eius alebatur, ut superius cognomen Africanum capta, posterius euersa Corneliæ genti daret. 5 Quid damnatione, quid exilio miserius? atqui P. Rutilio conspiratione publicanorum perculso auctoritatem adimere non ualuerunt. cui Asiam petenti omnes prouinciæ illius ciuitates legatos secessum eius opperientes obuiam miserunt. exulare aliquis † loco hoc aut triumphare iustius dixerit. 6 C. etiam Marius in profundum ultimarum miseriarum abiectus ex ipso uitæ discrimine beneficio maiestatis emersit: missus enim ad eum occidendum in priuata domo Minturnis clausum seruus publicus natione Cimber et senem et inermem et squalore obsitum strictum gladium tenens adgredi non sustinuit et claritate uiri obcæcatus abiecto ferro attonitus inde ac tremens fugit. Cimbrica nimirum calamitas oculos hominis præstrinxit, deuictæque gentis suæ interitus animum comminuit, etiam dis inmortalibus indignum ratis ab uno eius nationis interfici Marium, quam totam deleuerat. Minturnenses autem maiestate illius capti conprehensum iam et constrictum dira fati necessitate incolumem præstiterunt. nec fuit eis timori asperrima Sullæ uictoria, cum præsertim ipse Marius eos a conseruando Mario absterrere posset. 7 M. quoque Porcium Catonem admiratio fortis ac sinceræ uitæ adeo uenerabilem senatui fecit, ut, cum inuito C. Cæsare consule aduersus publicanos dicendo in curia diem traheret et ob id iussu eius a lictore in carcerem duceretur, uniuersus senatus illum sequi non dubitaret. quæ res diuini animi perseuerantiam flexit. 8 Eodem ludos Florales, quos Messius ædilis faciebat, spectante populus ut mimæ nudarentur postulare erubuit. quod cum ex Fauonio amicissimo sibi una sedente cognosset, discessit e theatro, ne præsentia sua spectaculi consuetudinem impediret. quem abeuntem ingenti plausu populus prosecutus priscum morem iocorum in scænam reuocauit, confessus plus se maiestatis uni illi tribuere quam sibi uniuerso uindicare. quibus opibus, quibus imperiis, quibus triumphis hoc datum est? exiguum uiri patrimonium, astricti continentia mores, modicæ clientelæ, domus ambitioni clausa, paterni generis una inl. imago, minime blanda frons, sed omnibus numeris perfecta uirtus. quæ quidem effecit ut quisquis sanctum et egregium ciuem significare uelit, sub nomine Catonis definiat.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
