Valerius Maximus, Facta et dicta memorabilia
pr Vnde te uirorum pariter ac feminarum præcipuum firmamentum, Pudicitia, inuocem? tu enim prisca religione consecratos Vestæ focos incolis, tu Capitolinæ Iunonis puluinaribus incubas, tu Palatii columen augustos penates sanctissimumque Iuliæ genialem torum adsidua statione celebras, tuo præsidio puerilis ætatis insignia munita sunt, tui numinis respectu sincerus iuuentæ flos permanet, te custode matronalis stola censetur: ades igitur et recognosce quæ fieri ipsa uoluisti. 1 Dux Romanæ pudicitiæ Lucretia, cuius uirilis animus maligno errore fortunæ muliebre corpus sortitus est, a Sex. Tarquinio regis Superbi filio per uim stuprum pati coacta, cum grauissimis uerbis iniuriam suam in concilio necessariorum deplorasset, ferro se, quod ueste tectum adtulerat, interemit causamque tam animoso interitu imperium consulare pro regio permutandi populo Romano præbuit. 2 Atque hæc inlatam iniuriam non tulit: Verginius plebei generis, sed patricii uir spiritus, ne probro contaminaretur domus sua, proprio sanguini non pepercit: nam cum App. Claudius decemuir filiæ eius uirginis stuprum potestatis uiribus fretus pertinacius expeteret, deductam in forum puellam occidit pudicæque interemptor quam corruptæ pater esse maluit. 3 Nec alio robore animi præditus fuit Pontius Aufidianus eques Romanus, qui, postquam conperit filiæ suæ uirginitatem a pædagogo proditam Fannio Saturnino, non contentus sceleratum seruum adfecisse supplicio etiam ipsam puellam necauit. ita ne turpes eius nuptias celebraret, acerbas exequias duxit. 4 Quid P. Mænius, quam seuerum pudicitiæ custodem egit! in libertum namque gratum admodum sibi animaduertit, quia eum nubilis iam ætatis filiæ suæ osculum dedisse cognouerat, cum præsertim non libidine, sed errore lapsus uideri posset. ceterum amaritudine poenæ teneris adhuc puellæ sensibus castitatis disciplinam ingenerari magni æstimauit eique tam tristi exemplo præcepit ut non solum uirginitatem inlibatam, sed etiam oscula ad uirum sincera perferret. 5 Q. uero Fabius Maximus Seruilianus honoribus, quos splendidissime gesserat, censuræ grauitate consummatis exegit poenas a filio dubiæ castitatis et punito pependit uoluntario secessu conspectum patriæ uitando. 6 Dicerem censorium uirum nimis atrocem extitisse, nisi P. Atilium Philiscum in pueritia corpore quæstum a domino facere coactum tam seuerum postea patrem cernerem: filiam enim suam, quia stupri se crimine coinquinauerat, interemit. quam sanctam igitur in ciuitate nostra pudicitiam fuisse existimare debemus, in qua etiam institores libidinis tam seueros eius uindices euasisse animaduertimus? 7 Sequitur excellentis nominis ac memorabilis facti exemplum. M. Claudius Marcellus ædilis curulis C. Scantinio Capitolino tribuno pl. diem ad populum dixit, quod filium suum de stupro appellasset, eoque asseuerante se cogi non posse ut adesset, quia sacrosanctam potestatem haberet, et ob id tribunicium auxilium inplorante, totum collegium tribunorum negauit se intercedere quo minus pudicitiæ quæstio perageretur. citatus itaque Scantinius reus uno teste qui temptatus erat damnatus est. constat iuuenem productum in rostra defixo in terram uultu perseueranter tacuisse uerecundoque silentio plurimum in ultionem suam ualuisse. 8 Metellus quoque Celer stuprosæ mentis acer poenitor extitit Cn. Sergio Silo promissorum matri familiæ nummorum gratia diem ad populum dicendo eumque hoc uno crimine damnando: non enim factum tunc, sed animus in quæstionem deductus est, plusque uoluisse peccare nocuit quam non peccasse profuit. 9 Contionis hæc, illa curiæ grauitas. T. Veturius filius eius Veturii, qui in consulatu suo Samnitibus ob turpiter ictum foedus deditus fuerat, cum propter domesticam ruinam et graue æs alienum P. Plotio nexum se dare adulescentulus admodum coactus esset, seruilibus ab eo uerberibus, quia stuprum pati noluerat, adfectus querellam ad consules detulit. a quibus hac de re certior factus senatus Plotium in carcerem duci iussit: in qualicumque enim statu positam Romano sanguini pudicitiam tutam esse uoluit. 10 Et quid mirum, si hoc uniuersi patres conscripti censuerunt? C. Pescennius III uir capitalis C. Cornelium fortissimæ militiæ stipendia emeritum uirtutisque nomine quater honore primi pili ab imperatoribus donatum, quod cum ingenuo adulescentulo stupri commercium habuisset, publicis uinculis onerauit. a quo appellati tribuni, cum de stupro nihil negaret, sed sponsionem se facere paratum diceret, quod adulescens ille palam atque aperte corpore quæstum factitasset, intercessionem suam interponere noluerunt. itaque Cornelius in carcere mori coactus est: non putarunt enim tribuni pl. rem publicam nostram cum fortibus uiris pacisci oportere, ut externis periculis domesticas delicias emerent. 11 Libidinosi centurionis supplicium M. Lætori Mergi tribuni militaris æque †similis foedus exitus sequitur. cui Cominius tribunus pl. diem ad populum dixit, quod cornicularium suum stupri causa adpellasset. nec sustinuit eius rei conscientiam Lætorius, sed se ipse ante iudicii tempus fuga prius, deinde etiam morte puniuit. naturæ modum expleuerat, fato tamen functus uniuersæ plebis sententia crimine inpudicitiæ damnatus est. signa illum militaria, sacratæ aquilæ, et certissima Romani imperii custos, seuera castrorum disciplina, ad inferos usque persecuta est, quoniam, cuius uirtutis magister esse debuerat, sanctitatis corruptor temptabat existere. 12 Hoc mouit C. Marium imperatorem tum, cum C. Lusium sororis suæ filium, tribunum militum, a C. Plotio manipulari milite iure cæsum pronuntiauit, quia eum de stupro conpellare ausus fuerat. 13 Sed ut eos quoque, qui in uindicanda pudicitia dolore suo pro publica lege usi sunt, strictim percurram, Sempronius Musca C. Gellium deprehensum in adulterio flagellis cecidit, C. Memmius L. Octauium similiter deprehensum pernis contudit, Carbo Attienus a Vibieno, item Pontius a P. Cerennio deprehensi castrati sunt. Cn. etiam Furium Brocchum qui deprehenderat familiæ stuprandum obiecit. quibus iræ suæ indulsisse fraudi non fuit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
