Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Valerius Maximus, Facta et dicta memorabilia

lib. 5, cap. 1

pr Liberalitati quas aptiores comites quam humanitatem et clementiam dederim, quoniam idem genus laudis expetunt? quarum prima † inopia, proxima occupatione, tertia ancipiti fortuna præstatur, cumque nescias quam maxime probes, eius tamen commendatio præcurrere uidetur, cui nomen ex ipso numine quæsitum est. 1a Ante omnia autem humanissima et clementissima senatus acta referam. qui, cum Karthaginiensium legati ad captiuos redimendos in urbem uenissent, protinus his nulla pecunia accepta reddidit iuuenes numerum duum milium et septingentorum et xl trium explentis † simis rerum tantum hostium exercitum dimissum, tantam pecuniam contemptam, tot Punicis iniuriis ueniam datam: ipsos legatos obstipuisse arbitror ac secum dixisse 'o munificentiam gentis Romanæ deorum benignitati æquandam! o etiam nostram legationem supra uota felicem! nam quod beneficium numquam dedissemus, accepimus.' 1b Illud quoque non paruum humanitatis senatus indicium est: Syphacem enim, quondam opulentissimum Numidiæ regem, captiuum in custodia Tiburi mortuum publico funere censuit efferendum, ut uitæ dono honorem sepulturæ adiceret. 8 1c consimilique clementia in Perse usus est: nam cum Albæ, in quam custodiæ causa relegatus erat, decessisset, quæstorem misit, qui eum publico funere efferret, ne regias reliquias iacere inhonoratas pateretur. 1d Hostibus hæc et miseris et fato functis officia regibus erogata, illa amicis et felicibus et uiuis tributa sunt. confecto Macedonico bello Musochanes Masinissæ filius cum equitibus, quos in præsidium Romanorum adduxerat, ab imperatore Paulo ad patrem remissus tempestate classe dispersa Brundisium æger delatus est. quod ubi senatus cognouit, continuo illo quæstorem ire iussit, cuius cura et hospitium adulescenti expediretur et omnia, quæ ad ualitudinem opus essent, præberentur inpensæque liberaliter cum ipsi tum toti comitatui præstarentur, naues etiam ut prospicerentur, quibus se bene ac tuto cum suis in Africam traiceret. equitibus singulas libras argenti et quingenos sestertios dari imperauit. quæ tam prompta et tam exquisita patrum conscriptorum humanitas efficere potuit ut, etiamsi expirasset adulescens, æquiore animo desiderium eius pater toleraret. 1e Idem senatus, cum ad gratulandum sibi Prusian Bithyniæ regem Perse deuicto uenire audisset, obuiam illi P. Cornelium Scipionem quæstorem Capuam misit censuitque ut ei domus Romæ quam optima conduceretur et copiæ non solum ipsi, sed etiam comitibus eius publice præberentur, in eoque excipiendo tota urbs unius humani amici uultum habuit. itaque qui amantissimus nostri uenerat, duplicata erga nos beniuolentia in regnum suum reuersus est. 1f Ne Ægyptus quidem Romanæ humanitatis expers fuit. Rex eius Ptolomæus a minore fratre regno spoliatus petendi auxilii gratia cum paucis admodum seruis squalore obsitus Romam uenerat ac se in hospitium Alexandrini pictoris contulerat. id postquam senatui relatum est, accersito iuuene quam potuit accurata excusatione usus est, quod nec quæstorem illi more maiorum obuiam misisset nec publico eum hospitio excepisset, eaque non sua neglegentia, sed ipsius subito et clandestino aduentu facta dixit et illum e curia protinus ad publicos penates deduxit hortatusque est ut depositis sordibus adeundi ipsius diem peteret. quin etiam curæ habuit ut ei munera per quæstorem cotidie darentur. his gradibus officiorum iacentem ad regium fastigium erexit effecitque ut plus spei in auxilio populi Romani quam metus in sua fortuna reponeret. 2 Atque ut ab uniuersis patribus conscriptis ad singulos ueniam, L. Cornelius consul primo Punico bello, cum Olbiam oppidum cepisset, pro quo fortissime dimicans Hanno dux Karthaginiensium occiderat, corpus eius e tabernaculo suo amplo funere extulit nec dubitauit hostis exequias ipse celebrare, eam demum uictoriam et apud deos et apud homines minimum inuidiæ habituram credens, quæ quam plurimum humanitatis habuisset. 3 Quid de Quintio Crispino loquar, cuius mansuetudinem potentissimi adfectus, ira atque gloria, quatere non potuerunt? Badium Campanum et hospitio benignissime domi suæ exceperat et aduersa ualitudine correptum adtentissima cura recreauerat. a quo post illam nefariam Campanorum defectionem in acie ad pugnam prouocatus, cum et uiribus corporis et animi uirtute aliquanto esset superior, monere ingratum quam uincere maluit: nam 'quid agis' inquit, 'demens, aut quo te praua cupiditas transuersum rapit? parum habes publica impietate furere, nisi etiam priuata lapsus fueris? unus uidelicet tibi Romanorum Quintius placet, in quo sceleste exerceas arma, cuius penatibus et honoris uicissitudinem et salutem tuam debes! at me foedus amicitiæ diique hospitales, sancta nostro sanguini, uestris pectoribus uilia pignora, hostili certamine congredi tecum uetant. quin etiam, si in concursu exercituum fortuito umbonis mei inpulsu prostratum agnouissem, adplicatum iam ceruicibus tuis mucronem reuocassem. tuum ergo crimen sit hospitem occidere uoluisse, meum non eris hospes occisus. proinde aliam qua occidas dexteram quære, quoniam mea te seruare didicit'. dedit utrique cæleste numen debitum exitum, si quidem in eo proelio Badius obtruncatus est, Quintius insigni pugna clarus euasit. 4 Age, M. Marcelli clementia quam clarum quamque memorabile exemplum haberi debet! qui captis ab se Syracusis in arce earum constitit, ut urbis modo opulentissimæ, tunc adflictæ fortunam ex alto cerneret. ceterum casum eius lugubrem intuens fletum cohibere non potuit. quem si quis ignarus uiri aspexisset, alterius uictoriam esse credidisset. itaque, Syracusana ciuitas, maxima clade tua aliquid admixtum gratulationis habuisti, quia, si tibi incolumem stare fas non erat, leniter sub tam mansueto uictore cecidisti. 5 Q. uero Metellus Celtibericum in Hispania gerens bellum, cum urbem Centobrigam obsideret et iam admota machina partem muri, quæ sola conuelli poterat, disiecturus uideretur, humanitatem propinquæ uictoriæ prætulit: nam cum Rhoetogenis filios, qui ad eum transierat, Centrobigenses machinæ ictibus obiecissent, ne pueri in conspectu patris crudeli genere mortis consumerentur, quamquam ipse Rhoetogenes negabat esse inpedimento quominus etiam per exitium sanguinis sui expugnationem perageret, ab obsidione discessit. quo quidem tam clementi facto etsi non unius ciuitatis moenia, omnium tamen Celtiberarum urbium animos cepit effecitque ut ad redigendas eas in dicionem populi Romani non multis sibi obsidionibus opus esset. 6 Africani quoque posterioris humanitas speciose lateque patuit: expugnata enim Karthagine circa ciuitates Siciliæ litteras misit, ut ornamenta templorum suorum a Poenis rapta per legatos recuperarent inque pristinis sedibus reponenda curarent. beneficium dis pariter atque hominibus acceptum! 7 Huic facto par eiusdem uiri † humanitas. a quæstore suo hastæ subiectos captiuos uendente puer eximiæ formæ et liberalis habitus missus est. de quo cum explorasset Numidam esse, orbum relictum a patre, educatum apud auunculum Masinissam, eo ignorante inmaturam aduersus Romanos ingressum militiam, et errori illius ueniam dandam et amicitiæ regis fidissimi populo Romano debitam uenerationem tribuendam existimauit. itaque puerum anulo fibulaque aurea et tunica laticlauia Hispanoque sagulo et ornato equo donatum datis qui eum prosequerentur equitibus ad Masinissam misit, eos uictoriæ maximos fructus ratus, dis ornamenta, hominibus regibus sanguinem suum restituere. 8 L. etiam Pauli in tali genere laudis memoria adprehendenda est. qui, cum Persen parui temporis momento captiuum ex rege ad se adduci audisset, occurrit ei Romani imperii decoratus ornamentis conatumque ad genua procumbere dextera manu adleuauit et Græco sermone ad spem exhortatus est. introductum etiam in tabernaculum lateri suo proximum in consilio sedere iussit nec honore mensæ indignum iudicauit. proponatur in conspicuo acies, qua prostratus est Perses, et harum rerum, quas retuli, contextus, utro magis spectaculo delectentur homines dubitabunt: nam si egregium est hostem abicere, non minus tamen laudabile infelicis scire misereri. 9 Hæc L. Pauli humanitas admonet me ne de Cn. Pompei clementia taceam. regem Armeniæ Tigranem, qui et per se magna cum populo Romano bella gesserat et infestissimum urbi nostræ Mitridatem Ponto pulsum uiribus suis protexerat, in conspectu suo diutius iacere supplicem passus non est, sed benignis uerbis recreatum diadema, quod abiecerat, capiti reponere iussit certisque rebus imperatis in pristinum fortunæ habitum restituit, æque pulchrum esse iudicans et uincere reges et facere. 10 Quam præclarum tributæ humanitatis specimen Cn. Pompeius, quam miserabile desideratæ idem euasit exemplum! nam qui Tigranis tempora insigni regio texerat, eius caput tribus coronis triumphalibus spoliatum in suo modo terrarum orbe nusquam sepulturæ locum habuit, sed abscisum a corpore inops rogi nefarium Ægyptiæ perfidiæ munus portatum est etiam ipsi uictori miserabile: ut enim id Cæsar aspexit, oblitus hostis soceri uultum induit ac Pompeio cum proprias tum et filiæ suæ lacrimas reddidit, caput autem plurimis et pretiosissimis odoribus cremandum curauit. quod si non tam mansuetus animus diuini principis extitisset, paulo ante Romani imperii columen habitum—sic mortalium negotia fortuna uersat—inhumatum iacuisset. Catonis quoque morte Cæsar audita et se illius gloriæ inuidere et illum suæ inuidisse dixit patrimoniumque eius liberis ipsius incolume seruauit. et hercule diuinorum Cæsaris operum non parua pars Catonis salus fuisset. 11 M. etiam Antoni animus talis humanitatis intellectu non caruit: M. enim Bruti corpus liberto suo sepeliendum tradidit, quoque honoratius cremaretur, inici ei suum paludamentum iussit, iacentem hostem deposito æstimans odio: cumque interceptum a liberto paludamentum conperisset, ira percitus protinus in eum animaduertit hac ante præfatione usus: 'quid? tu ignorasti cuius tibi uiri sepulturam conmisissem'? fortem piamque eius uictoriam Philippii campi libenter uiderunt, sed ne ista quidem generosissimæ indignationis uerba inuiti audierunt.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑