Valerius Maximus, Facta et dicta memorabilia
1 Æmilius Lepidus puer etiam tum progressus in aciem hostem interemit, ciuem seruauit. cuius tam memorabilis operis index est in Capitolio statua bullata et incincta prætexta senatus consulto posita: iniquum enim putauit eum honori nondum tempestiuum uideri, qui iam uirtuti maturus fuisset. præcucurrit igitur Lepidus ætatis stabilimentum fortiter faciendi celeritate duplicemque laudem e proelio retulit, cuius eum uix spectatorem anni esse patiebantur: arma enim infesta et destricti gladii et discursus telorum et aduentantis equitatus fragor et concurrentium exercituum impetus iuuenibus quoque aliquantum terroris incutit, inter quæ gentis Æmiliæ pueritia coronam mereri, spolia rapere ualuit. 2 Hic spiritus ne M. quidem Catonis pueritiæ defuit: nam cum in domo M. Drusi auunculi sui educaretur, et ad eum tribunum pl. Latini de ciuitate inpetranda conuenissent, a Q. Poppedio Latii principe, Drusi autem hospite, rogatus ut socios apud auunculum adiuuaret, constanti uultu non facturum se respondit. iterum deinde ac sæpius interpellatus in proposito perstitit. tunc Poppedius in excelsam ædium partem leuatum abiecturum inde se, nisi precibus obtemperaret, minatus est: nec hac re ab incepto moueri potuit. expressa est itaque illa uox homini: 'gratulemur nobis, Latini et socii, hunc esse tam paruum, quo senatore ne sperare quidem nobis ciuitatem licuisset'. tenero ergo animo Cato totius curiæ grauitatem percepit perseuerantiaque sua Latinos iura nostræ ciuitatis adprehendere cupientes reppulit. Idem, cum salutandi gratia prætextatus ad Sullam uenisset et capita proscriptorum in atrium adlata uidisset, atrocitate rei commotus pædagogum suum nomine Sarpedonem interrogauit quapropter nemo inueniretur, qui tam crudelem tyrannum occideret: cumque is non uoluntatem hominibus, sed facultatem deesse, quod salus eius magno præsidio militum custodiretur, respondisset, ut ferrum sibi daret obsecrauit, adfirmando perfacile se eum interfecturum, quod in lecto illius considere soleret. pædagogus et animum Catonis agnouit et propositum exhorruit eumque postea ad Sullam excussum semper adduxit. nihil hoc admirabilius: puer in officina crudelitatis deprehensum uictorem non extimuit tum maxime consules, municipia, legiones, equestris ordinis maiorem partem trucidantem. ipsum Marium illo loci statuisses, celerius aliquid de sua fuga quam de Sullæ nece cogitasset. 3 Cuius filium Faustum C. Cassius condiscipulum suum in schola proscriptionem paternam laudantem ipsumque, cum per ætatem potuisset, idem facturum minitantem colapho percussit. dignam manum, quæ publico parricidio se non contaminaret.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
