Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Valerius Maximus, Facta et dicta memorabilia

lib. 2, cap. 1

1 Apud antiquos non solum publice, sed etiam priuatim nihil gerebatur nisi auspicio prius sumpto. quo ex more nuptiis etiam nunc auspices interponuntur, qui, quamuis auspicia petere desierint, ipso tamen nomine ueteris consuetudinis uestigia usurpantur. 2 Feminæ cum uiris cubantibus sedentes cenitabant. quæ consuetudo ex hominum conuictu ad diuina penetrauit: nam Iouis epulo ipse in lectulum, Iuno et Minerua in sellas ad cenam inuitabantur. quod genus seueritatis ætas nostra diligentius in Capitolio quam in suis domibus conseruat, uidelicet quia magis ad rem pertinet dearum quam mulierum disciplinam contineri. 3 Quæ uno contentæ matrimonio fuerant corona pudicitiæ honorabantur: existimabant enim eum præcipue matronæ sincera fide incorruptum esse animum, qui depositæ uirginitatis cubile in publicum egredi nesciret, multorum matrimoniorum experientiam quasi legitimæ cuiusdam intemperantiæ signum esse credentes. 4 Repudium inter uxorem et uirum a condita urbe usque ad centesimum et quinquagesimum annum nullum intercessit. primus autem Sp. Caruilius uxorem sterilitatis causa dimisit. qui, quamquam tolerabili ratione motus uidebatur, reprehensione tamen non caruit, quia ne cupiditatem quidem liberorum coniugali fidei præponi debuisse arbitrabantur. 5 Sed quo matronale decus uerecundiæ munimento tutius esset, in ius uocanti matronam corpus eius adtingere non permiserunt, ut inuiolata manus alienæ tactu stola relinqueretur. Vini usus olim Romanis feminis ignotus fuit, ne scilicet in aliquod dedecus prolaberentur, quia proximus a Libero patre intemperantiæ gradus ad inconcessam uenerem esse consueuit. ceterum ut non tristis earum et horrida pudicitia, sed et honesto comitatis genere temperata esset,—indulgentibus namque maritis et auro abundanti et multa purpura usæ sunt—quo formam suam concinniorem efficerent, summa cum diligentia capillos cinere rutilarunt: nulli enim tunc subsessorum alienorum matrimoniorum oculi metuebantur, sed pariter et uidere sancte et aspici mutuo pudore custodiebatur. 6 Quotiens uero inter uirum et uxorem aliquid iurgi intercesserat, in sacellum deæ Viriplacæ, quod est in Palatio, ueniebant et ibi inuicem locuti quæ uoluerant contentione animorum deposita concordes reuertebantur. dea nomen hoc a placandis uiris fertur adsecuta, ueneranda quidem et nescio an præcipuis et exquisitis sacrificiis colenda utpote cotidianæ ac domesticæ pacis custos, in pari iugo caritatis ipsa sui appellatione uirorum maiestati debitum a feminis reddens honorem. 7 Huius modi inter coniuges uerecundia: quid, inter ceteras necessitudines nonne apparet consentanea? nam ut minimo indicio maximam uim eius significem, aliquandiu nec pater cum filio pubere nec socer cum genero lauabatur. manifestum igitur est tantum religionis sanguini et adfinitati quantum ipsis dis inmortalibus tributum, quia inter ista tam sancta uincula non magis quam in aliquo sacrato loco nudare se nefas esse credebatur. 8 Conuiuium etiam sollemne maiores instituerunt idque caristia appellauerunt, cui præter cognatos et adfines nemo interponebatur, ut, si qua inter necessarias personas querella esset orta, apud sacra mensæ et inter hilaritatem animorum et fautoribus concordiæ adhibitis tolleretur. 9 Senectuti iuuenta ita cumulatum et circumspectum honorem reddebat, tamquam maiores natu adulescentium communes patres essent. quocirca iuuenes senatus die utique aliquem ex patribus conscriptis aut propinquum aut paternum amicum ad curiam deducebant adfixique ualuis expectabant, donec reducendi etiam officio fungerentur. qua quidem uoluntaria statione et corpora et animos ad publica officia inpigre sustinenda roborabant breuique processurarum in lucem uirtutum suarum uerecunda laboris meditatione ipsi doctores erant. Inuitati ad cenam diligenter quærebant quinam ei conuiuio essent interfuturi, ne seniorum aduentum discubitu præcurrerent, sublataque mensa priores consurgere et abire patiebantur. ex quibus apparet cenæ quoque tempore quam parco et quam modesto sermone his præsentibus soliti sint uti. 10 Maiores natu in conuiuiis ad tibias egregia superiorum opera carmine conprehensa † pangebant, quo ad ea imitanda iuuentutem alacriorem redderent. quid hoc splendidius, quid etiam utilius certamine? pubertas canis suum decus reddebat, defuncta uiri cursu ætas ingredientes actuosam uitam feruoris nutrimentis prosequebatur. quas Athenas, quam scholam, quæ alienigena studia huic domesticæ disciplinæ prætulerim? inde oriebantur Camilli, Scipiones, Fabricii, Marcelli, Fabii, ac ne singula imperii nostri lumina simul percurrendo sim longior, inde, inquam, cæli clarissima pars, diui fulserunt Cæsares.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑