Valerius Maximus, Facta et dicta memorabilia
1 Maiores statas sollemnesque cærimonias pontificum scientia, bene gerendarum rerum auctoritates augurum obseruatione, Apollinis prædictiones uatum libris, portentorum depulsiones Etrusca disciplina explicari uoluerunt. prisco etiam instituto rebus diuinis opera datur, cum aliquid conmendandum est, precatione, cum exposcendum, uoto, cum soluendum, gratulatione, cum inquirendum uel extis uel sortibus, inpetrito, cum sollemni ritu peragendum, sacrificio, quo etiam ostentorum ac fulgurum denuntiationes procurantur. Tantum autem studium antiquis non solum seruandæ sed etiam amplificandæ religionis fuit, ut florentissima tum et opulentissima ciuitate decem principum filii senatus consulto singulis Etruriæ populis percipiendæ sacrorum disciplinæ gratia traderentur, Cererique, quam more Græco uenerari instituerant, sacerdotem a Velia, cum id oppidum nondum ciuitatem accepisset, nomine Calliphanam peterent uel, ut alii dicunt, Calliphoenam, ne deæ uetustis ritibus perita deesset antistes. Cuius cum in urbe pulcherrimum templum haberent, Gracchano tumultu moniti Sibyllinis libris ut uetustissimam Cererem placarent, Hennam, quoniam sacra eius inde orta credebant, Xuiros ad eam propitiandam miserunt. item Matri deum sæpe numero imperatores nostri conpotes uictoriarum suscepta uota Pessinuntem profecti soluerunt. 2 Metellus vero pontifex maximus Postumium consulem eundemque flaminem Martialem ad bellum gerendum Africam petentem, ne a sacris discederet, multa dicta urbem egredi passus non est, religionique summum imperium cessit, quod tuto se Postumius Martio certamini conmissurus non uidebatur cærimoniis Martis desertis. 3 Laudabile duodecim fascium religiosum obsequium, laudabilior quattuor et XX in consimili re oboedientia: a Tiberio enim Graccho ad collegium augurum litteris ex prouincia missis, quibus significabat se, cum libros ad sacra populi pertinentes legeret, animaduertisse uitio tabernaculum captum comitiis consularibus, quæ ipse fecisset, eaque re ab auguribus ad senatum relata iussu eius C. Figulus e Gallia, Scipio Nasica e Corsica Romam redierunt et se consulatu abdicauerunt. 4 Consimili ratione P. Cloelius Siculus, M. Cornelius Cethegus, C. Claudius propter exta parum curiose admota deorum inmortalium aris uariis temporibus bellisque diuersis flaminio abire iussi sunt coactique etiam. 5 At Q. Sulpicio inter sacrificandum e capite apex prolapsus idem sacerdotium abstulit, occentusque soricis auditus Fabio Maximo dictaturam, C. Flaminio magisterium equitum deponendi causam præbuit. 6 Adiciendum his quod P. Licinio pontifici maximo uirgo Vestalis, quia quadam nocte parum diligens ignis æterni custos fuisset, digna uisa est quæ flagro admoneretur. 7 Maximæ uero uirginis Æmiliæ discipulam extincto igne tutam ab omni reprehensione Vestæ numen præstitit. qua adorante, cum carbasum, quem optimum habebat, foculo inposuisset, subito ignis emicuit. 8 Non mirum igitur, si pro eo imperio augendo custodiendoque pertinax deorum indulgentia semper excubuit, quo tam scrupulosa cura paruula quoque momenta religionis examinari uidentur, quia numquam remotos ab exactissimo cultu cærimoniarum oculos habuisse nostra ciuitas existimanda est. in qua cum M. Marcellus quintum consulatum gerens templum Honori et Virtuti Clastidio prius, deinde Syracusis potitus nuncupatis debitum uotis consecrare uellet, a collegio pontificum inpeditus est, negante unam cellam duobus diis recte dicari: futurum enim, si quid prodigii in ea accidisset, ne dinosceretur utri rem diuinam fieri oporteret, nec duobus nisi certis diis una sacrificari solere. ea pontificum admonitione effectum est ut Marcellus separatis ædibus Honoris ac Virtutis simulacra statueret, neque aut collegio pontificum auctoritas amplissimi uiri aut Marcello adiectio inpensæ inpedimento fuit quo minus religionibus suus tenor suaque obseruatio redderetur. 9 Obruitur tot et tam inlustribus consulatibus L. Furius Bibaculus exemplique locum uix post Marcellum inuenit, sed pii simul ac religiosi animi laude fraudandus non est. qui prætor a patre suo collegii Saliorum magistro iussus sex lictoribus præcedentibus arma ancilia tulit, quamuis uacationem huius officii honoris beneficio haberet: omnia namque post religionem ponenda semper nostra ciuitas duxit, etiam in quibus summæ maiestatis conspici decus uoluit. quapropter non dubitauerunt sacris imperia seruire, ita se humanarum rerum futura regimen existimantia, si diuinæ potentiæ bene atque constanter fuissent famulata. 10 Quod animi iudicium in priuatorum quoque pectoribus uersatum est: urbe enim a Gallis capta, cum flamen Quirinalis uirginesque Vestales sacra onere partito ferrent, easque pontem sublicium transgressas et cliuum, qui ducit ad Ianiculum, ascendere incipientes L. Albanius plaustro coniugem et liberos uehens aspexisset, propior publicæ religioni quam priuatæ caritati suis ut plaustro descenderent inperauit atque in id uirgines et sacra inposita omisso coepto itinere Cære oppidum peruexit, ubi cum summa ueneratione recepta. grata memoria ad hoc usque tempus hospitalem humanitatem testatur: inde enim institutum est sacra cærimonias uocari, quia Cæretani ea infracto rei publicæ statu perinde ac florente sancte coluerunt. quorum agreste illud et sordidius plaustrum tempestiue capax cuiuslibet fulgentissimi triumphalis currus uel æquauerit gloriam uel antecesserit. 11 Eadem rei publicæ tempestate C. Fabius Dorsuo memorabile exemplum seruatæ religionis dedit: namque Gallis Capitolium obsidentibus, ne statum Fabiæ gentis sacrificium interrumperetur, gabino ritu cinctus, manibus umerisque sacra gerens per medias hostium stationes in Quirinalem collem peruenit. ubi omnibus sollemni more peractis in Capitolium prope diuina ueneratione uictricium armorum perinde uictor rediit. 12 Magna conseruandæ religionis etiam P. Cornelio Bæbio Tamphilo consulibus apud maiores nostros acta cura est. si quidem in agro L. Petili scribæ sub Ianiculo cultoribus terram altius uersantibus, duabus arcis lapideis repertis, quarum in altera scriptura indicabat corpus Numæ Pompili fuisse, in altera libri reconditi erant Latini septem de iure pontificum totidemque Græci de disciplina sapientiæ, Latinos magna diligentia adseruandos curauerunt, Græcos, quia aliqua ex parte ad soluendam religionem pertinere existimabantur, Q. Petilius prætor urbanus ex auctoritate senatus per uictimarios facto igni in conspectu populi cremauit: noluerunt enim prisci uiri quidquam in hac adseruari ciuitate, quo animi hominum a deorum cultu auocarentur. 13 Tarquinius autem rex M. Atilium duumuirum, quod librum secreta rituum ciuilium sacrorum continentem, custodiæ suæ conmissum corruptus Petronio Sabino describendum dedisset, culleo insutum in mare abici iussit, idque supplicii genus multo post parricidis lege inrogatum est, iustissime quidem, quia pari uindicta parentum ac deorum uiolatio expianda est. 14 Sed quæ ad custodiam religionis adtinent, nescio an omnes M. Atilius Regulus præcesserit, qui ex uictore speciosissimo insidiis Hasdrubalis et Xantippi Lacedæmonii ducis ad miserabilem captiui fortunam deductus ac missus ad senatum populumque Romanum legatus, ut ex se et uno et sene conplures Poenorum iuuenes pensarentur, in contrarium dato consilio Karthaginem petiit, non quidem ignarus ad quam crudeles quamque merito sibi infestos deos reuerteretur, uerum quia his iurauerat, si captiui eorum redditi non forent, ad eos sese rediturum. potuerunt profecto dii inmortales efferatam mitigare sæuitiam. ceterum, quo clarior esset Atilii gloria, Karthaginienses moribus suis uti passi sunt, tertio Punico bello religiosissimi spiritus tam crudeliter uexati urbis eorum interitu iusta exacturi piacula. 15 Quanto nostræ ciuitatis senatus uenerabilior in deos! qui post Cannensem cladem decreuit ne matronæ ultra tricesimum diem luctus suos extenderent, uti ab his sacra Cereris peragi possent, quia maiore pæne Romanarum uirium parte in execrabili ac diro solo iacente nullius penates mæroris expertes erant. itaque matres ac filiæ coniugesque et sorores nuper interfectorum abstersis lacrimis depositisque doloris insignibus candidam induere uestem et aris tura dare coactæ sunt. qua quidem constantia optinendæ religionis magnus cælestibus iniectus est rubor ulterius aduersus eam sæuiendi gentem, quæ ne iniuriarum quidem acerbitate ab eorum cultu absterreri potuerit. 16 Creditum est Varronem consulem apud Cannas cum Karthaginiensibus tam infeliciter dimicasse ob iram Iunonis, quod, cum ludos circenses ædilis faceret, in Iouis optimi maximi tensa eximia facie puerum histrionem ad exuuias tenendas posuisset. quod factum, post aliquot annos memoria repetitum, sacrificiis expiatum est. 17 Hercules quoque detractæ religionis suæ et grauem et manifestam poenam exegisse traditur: nam cum Potitii sacrorum eius ritum, quem pro dono genti eorum ab ipso adsignatum uelut hereditarium optinuerant, auctore Appio censore ad humile seruorum publicorum ministerium transtulissent, omnes, qui erant numero super XXX, puberes intra annum extincti sunt nomenque Potitium in XII familias diuisum † prope interiit, Appius uero luminibus captus est. 18 Acer etiam sui numinis uindex Apollo, qui Karthagine a Romanis oppressa ueste aurea nudatus id egit ut sacrilegæ manus inter fragmenta eius abscisæ inuenirentur. 19 Nec minus efficax ultor contemptæ religionis filius quoque eius Æsculapius, qui consecratum templo suo lucum a Turullio præfecto Antonii ad naues ei faciendas magna ex parte succisum , inter ipsum nefarium ministerium deuictis partibus Antonii, imperio Cæsaris morti destinatum Turullium manifestis numinis sui uiribus in eum locum, quem uiolauerat, traxit effecitque ut ibi potissimum a militibus Cæsarianis occisus eodem exitio et euersis iam arboribus poenas lueret et adhuc superantibus inmunitatem consimilis iniuriæ pareret suamque uenerationem, quam apud colentes maximam semper habuerat, † dis multiplicauit. 20 Q. autem Fuluius Flaccus inpune non tulit, quod in censura tegulas marmoreas ex Iunonis Laciniæ templo in ædem Fortunæ equestris, quam Romæ faciebat, transtulit: negatur enim post hoc factum mente constitisse. quin etiam per summam ægritudinem animi expirauit, cum ex duobus filiis in Illyrico militantibus alterum decessisse, alterum grauiter audisset adfectum. cuius casu motus senatus tegulas Locros reportandas curauit decretique circumspectissima sanctitate inpium opus censoris retexuit: 8 21 tam me hercule quam Plemini legati Scipionis in thesauro Proserpinæ spoliando sceleratam auaritiam iusta animaduersione uindicauit: cum enim eum uinctum Romam pertrahi iussisset, † qui ante causæ dictionem in carcere tæterrimo genere morbi consumptus est, pecuniam dea eiusdem senatus imperio et quidem summam duplicando recuperauit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
