Tacitus, Historiæ
Romanorum primus Cn. Pompeius Iudæos domuit templumque iure victoriæ ingressus est: inde vulgatum nulla intus deum effigie vacuam sedem et inania arcana. muri Hierosolymorum diruti, delubrum mansit. mox civili inter nos bello, postquam in dicionem M. Antonii provinciæ cesserant, rex Parthorum Pacorus Iudæa potitus interfectusque a P. Ventidio, et Parthi trans Euphraten redacti: Iudæos C. Sosius subegit. regnum ab Antonio Herodi datum victor Augustus auxit. post mortem Herodis, nihil expectato Cæsare, Simo quidam regium nomen invaserat. is a Quintilio Varo obtinente Syriam punitus, et gentem coercitam liberi Herodis tripertito rexere. sub Tiberio quies. dein iussi a C. Cæsare effigiem eius in templo locare arma potius sumpsere, quem motum Cæsaris mors diremit. Claudius, defunctis regibus aut ad modicum redactis, Iudæam provinciam equitibus Romanis aut libertis permisit, e quibus Antonius Felix per omnem sævitiam ac libidinem ius regium servili ingenio exercuit, Drusilla Cleopatræ et Antonii nepte in matrimonium accepta, ut eiusdem Antonii Felix progener, Claudius nepos esset.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
