Tacitus, Historiæ
Igitur repentino incursu Antonius stationes hostium inrupit; temptatisque levi proelio animis ex æquo discessum. mox Cæcina inter Hostiliam, vicum Veronensium, et paludes Tartari fluminis castra permuniit, tutus loco, cum terga flumine, latera obiectu paludis tegerentur. quod si adfuisset fides, aut opprimi universis Vitellianorum viribus duæ legiones, nondum coniuncto Moesico exercitu, potuere, aut retro actæ deserta Italia turpem fugam conscivissent. sed Cæcina per varias moras prima hostibus prodidit tempora belli, dum quos armis pellere promptum erat, epistulis increpat, donec per nuntios pacta perfidiæ firmaret. interim Aponius Saturninus cum legione septima Claudiana advenit. legioni tribunus Vipstanus Messala præerat, claris maioribus, egregius ipse et qui solus ad id bellum artis bonas attulisset. has ad copias nequaquam Vitellianis paris (quippe tres adhuc legiones erant) misit epistulas Cæcina, temeritatem victa arma tractantium incusans. simul virtus Germanici exercitus laudibus attollebatur, Vitellii modica et vulgari mentione, nulla in Vespasianum contumelia: nihil prorsus quod aut corrumperet hostem aut terreret. Flavianarum partium duces omissa prioris fortunæ defensione pro Vespasiano magnifice, pro causa fidenter, de exercitu securi, in Vitellium ut inimici præsumpsere, facta tribunis centurionibusque retinendi quæ Vitellius indulsisset spe; atque ipsum Cæcinam non obscure ad transitionem hortabantur. recitatæ pro contione epistulæ addidere fiduciam, quod submisse Cæcina, velut offendere Vespasianum timens, ipsorum duces contemptim tamquam insultantes Vitellio scripsissent.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
