Tacitus, Historiæ
Regna bellaque per Gallias semper fuere donec in nostrum ius concederetis. nos, quamquam totiens lacessiti, iure victoriæ id solum vobis addidimus, quo pacem tueremur; nam neque quies gentium sine armis neque arma sine stipendiis neque stipendia sine tributis haberi queunt: cetera in communi sita sunt. ipsi plerumque legionibus nostris præsidetis, ipsi has aliasque provincias regitis; nihil separatum clausumve. et laudatorum principum usus ex æquo quamvis procul agentibus: sævi proximis ingruunt. quo modo sterilitatem aut nimios imbris et cetera naturæ mala, ita luxum vel avaritiam dominantium tolerate. vitia erunt, donec homines, sed neque hæc continua et meliorum interventu pensantur: nisi forte Tutore et Classico regnantibus moderatius imperium speratis, aut minoribus quam nunc tributis parabuntur exercitus quibus Germani Britannique arceantur. nam pulsis, quod di prohibeant, Romanis quid aliud quam bella omnium inter se gentium existent? octingentorum annorum fortuna disciplinaque compages hæc coaluit, quæ convelli sine exitio convellentium non potest: sed vobis maximum discrimen, penes quos aurum et opes, præcipuæ bellorum causæ. proinde pacem et urbem, quam victi victoresque eodem iure obtinemus, amate colite: moneant vos utriusque fortunæ documenta ne contumaciam cum pernicie quam obsequium cum securitate malitis. tali oratione graviora metuentis composuit erexitque.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
