Tacitus, Historiæ
Adiuncto Britannico exercitu ingens viribus opibusque Vitellius duos duces, duo itinera bello destinavit: Fabius Valens adlicere vel, si abnuerent, vastare Gallias et Cottianis Alpibus Italiam inrumpere, Cæcina propiore transitu Poeninis iugis degredi iussus. Valenti inferioris exercitus electi cum aquila quintæ legionis et cohortibus alisque, ad quadraginta milia armatorum data; triginta milia Cæcina e superiore Germania ducebat, quorum robur legio unætvicensima fuit. addita utrique Germanorum auxilia, e quibus Vitellius suas quoque copias supplevit, tota mole belli secuturus.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
