Tacitus, Historiæ
Intererat consiliis frater eius L. Vitellius seque iam adulantibus offerebat, cum repente Coenus libertus Neronis atroci mendacio universos perculit, adfirmans superventu quartæ decimæ legionis, iunctis a Brixello viribus, cæsos victores; versam partium fortunam. causa fingendi fuit ut diplomata Othonis, quæ neglegebantur, lætiore nuntio revalescerent. et Coenus quidem raptim in urbem vectus paucos post dies iussu Vitellii poenas luit: senatorum periculum auctum credentibus Othonianis militibus vera esse quæ adferebantur. intendebat formidinem quod publici consilii facie discessum Mutina desertæque partes forent. nec ultra in commune congressi sibi quisque consuluere, donec missæ a Fabio Valente epistulæ demerent metum. et mors Othonis quo laudabilior eo velocius audita.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
