Tacitus, Historiæ
Nec ceteræ nationes silebant. subita per Pontum arma barbarum mancipium, regiæ quondam classis præfectus, moverat. is fuit Anicetus Polemonis libertus, præpotens olim, et postquam regnum in formam provinciæ verterat, mutationis impatiens. igitur Vitellii nomine adscitis gentibus, quæ Pontum accolunt, corrupto in spem rapinarum egentissimo quoque, haud temnendæ manus ductor, Trapezuntem vetusta fama civitatem, a Græcis in extremo Ponticæ oræ conditam, subitus inrupit. cæsa ibi cohors, regium auxilium olim; mox donati civitate Romana signa armaque in nostrum modum, desidiam licentiamque Græcorum retinebant. classi quoque faces intulit, vacuo mari eludens, quia lectissimas Liburnicarum omnemque militem Mucianus Byzantium adegerat: quin et barbari contemptim vagabantur, fabricatis repente navibus. camaras vocant, artis lateribus latam alvum sine vinculo æris aut ferri conexam; et tumido mari, prout fluctus attollitur, summa navium tabulis augent, donec in modum tecti claudantur. sic inter undas volvuntur, pari utrimque prora et mutabili remigio, quando hinc vel illinc adpellere indiscretum et innoxium est.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
