Tacitus, Historiæ
Moyses quo sibi in posterum gentem firmaret, novos ritus contrariosque ceteris mortalibus indidit. profana illic omnia quæ apud nos sacra, rursum concessa apud illos quæ nobis incesta. effigiem animalis, quo monstrante errorem sitimque depulerant, penetrali sacravere, cæso ariete velut in contumeliam Hammonis; bos quoque immolatur, quoniam Ægyptii Apin colunt. sue abstinent memoria cladis, quod ipsos scabies quondam turpaverat, cui id animal obnoxium. longam olim famem crebris adhuc ieiuniis fatentur, et raptarum frugum argumentum panis Iudaicus nullo fermento detinetur. septimo die otium placuisse ferunt, quia is finem laborum tulerit; dein blandiente inertia septimum quoque annum ignaviæ datum. alii honorem eum Saturno haberi, seu principia religionis tradentibus Idæis, quos cum Saturno pulsos et conditores gentis accepimus, seu quod de septem sideribus, quis mortales reguntur, altissimo orbe et præcipua potentia stella Saturni feratur, ac pleraque cælestium viam suam et cursus septenos per numeros commeare.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
