Tacitus, Historiæ
Lectæ deinde pro contione epistulæ Antonii ad Civilem suspiciones militum inritavere, tamquam ad socium partium scriptæ et de Germanico exercitu hostiliter. mox adlatis Geldubam in castra nuntiis eadem dicta factaque, et missus cum mandatis Montanus ad Civilem ut absisteret bello neve externa armis falsis velaret: si Vespasianum iuvare adgressus foret, satis factum coeptis. ad ea Civilis primo callide: post ubi videt Montanum præferocem ingenio paratumque in res novas, orsus a questu periculisque quæ per quinque et viginti annos in castris Romanis exhausisset, egregium inquit pretium laborum recepi, necem fratris et vincula mea et sævissimas huius exercitus voces, quibus ad supplicium petitus iure gentium poenas reposco. vos autem Treviri ceteræque servientium animæ, quod præmium effusi totiens sanguinis expectatis nisi ingratam militiam, immortalia tributa, virgas, securis et dominorum ingenia? en ego præfectus unius cohortis et Canninefates Batavique, exigua Galliarum portio, vana illa castrorum spatia excidimus vel sæpta ferro fameque premimus. denique ausos aut libertas sequetur aut victi idem erimus. sic accensum, sed molliora referre iussum dimittit: ille ut inritus legationis redit, cetera dissimulans, quæ mox erupere.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
