Tacitus, Historiæ
Igitur Antonius, ubi noscere suos noscique poterat, alios pudore et probris, multos laude et hortatu, omnis spe promissisque accendens, cur resumpsissent arma, Pannonicas legiones interrogabat: illos esse campos, in quibus abolere labem prioris ignominiæ, ubi reciperare gloriam possent. tum ad Moesicos conversus principes auctoresque belli ciebat: frustra minis et verbis provocatos Vitellianos, si manus eorum oculosque non tolerent. hæc, ut quosque accesserat; plura ad tertianos, veterum recentiumque admonens , ut sub M. Antonio Parthos, sub Corbulone Armenios, nuper Sarmatas pepulissent. mox infensus prætorianis vos inquit, nisi vincitis, pagani, quis alius imperator, quæ castra alia excipient? illic signa armaque vestra sunt, et mors victis; nam ignominiam consumpsistis. undique clamor, et orientem solem (ita in Syria mos est) tertiani salutavere.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
