Tacitus, Historiæ
Duravit tamen patientia Iudæis usque ad Gessium Florum procuratorem: sub eo bellum ortum. et comprimere coeptantem Cestium Gallum Syriæ legatum varia proelia ac sæpius adversa excepere. qui ubi fato aut tædio occidit, missu Neronis Vespasianus fortuna famaque et egregiis ministris intra duas æstates cuncta camporum omnisque præter Hierosolyma urbis victore exercitu tenebat. proximus annus civili bello intentus quantum ad Iudæos per otium transiit. pace per Italiam parta et externæ curæ rediere: augebat iras quod soli Iudæi non cessissent; simul manere apud exercitus Titum ad omnis principatus novi eventus casusve utile videbatur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
