Tacitus, Annales
Honores ut quis amore in Germanicum aut ingenio validus reperti decretique: ut nomen eius Saliari carmine caneretur; sedes curules sacerdotum Augustalium locis superque eas querceæ coronæ statuerentur; ludos circensis eburna effigies præiret neve quis flamen aut augur in locum Germanici nisi gentis Iuliæ crearetur. arcus additi Romæ et apud ripam Rheni et in monte Syriæ Amano cum inscriptione rerum gestarum ac mortem ob rem publicam obisse. sepulchrum Antiochiæ ubi crematus, tribunal Epidaphnæ quo in loco vitam finierat. statuarum locorumve in quis coleretur haud facile quis numerum inierit. cum censeretur clipeus auro et magnitudine insignis inter auctores eloquentiæ, adseveravit Tiberius solitum paremque ceteris dicaturum: neque enim eloquentiam fortuna discerni et satis inlustre si veteres inter scriptores haberetur. equester ordo cuneum Germanici appellavit qui iuniorum dicebatur, instituitque uti turmæ idibus Iuliis imaginem eius sequerentur. pleraque manent: quædam statim omissa sunt aut vetustas oblitteravit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
