Tacitus, Annales
Funus sine imaginibus et pompa per laudes ac memoriam virtutum eius celebre fuit. et erant qui formam, ætatem, genus mortis ob propinquitatem etiam locorum in quibus interiit, magni Alexandri fatis adæquarent. nam utrumque corpore decoro, genere insigni, haud multum triginta annos egressum, suorum insidiis externas inter gentis occidisse: sed hunc mitem erga amicos, modicum voluptatum, uno matrimonio, certis liberis egisse, neque minus proeliatorem, etiam si temeritas afuerit præpeditusque sit perculsas tot victoriis Germanias servitio premere. quod si solus arbiter rerum, si iure et nomine regio fuisset, tanto promptius adsecuturum gloriam militiæ quantum clementia, temperantia, ceteris bonis artibus præstitisset. corpus antequam cremaretur nudatum in foro Antiochensium, qui locus sepulturæ destinabatur, prætuleritne veneficii signa parum constitit; nam ut quis misericordia in Germanicum et præsumpta suspicione aut favore in Pisonem pronior, diversi interpretabantur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
