Tacitus, Annales
Quibus perpetratis Nero et contione militum habita bina nummum milia viritim manipularibus divisit addiditque sine pretio frumentum, quo ante ex modo annonæ utebantur. tum quasi gesta bello expositurus vocat senatum et triumphale decus Petronio Turpiliano consulari, Cocceio Nervæ prætori designato, Tigellino præfecto prætorii tribuit, Tigellinum et Nervam ita extollens ut super triumphalis in foro imagines apud Palatium quoque effigies eorum sisteret. consularia insignia Nymphidio quia nunc primum oblatus est, pauca repetam: nam et ipse pars Romanarum cladium erit. igitur matre libertina ortus quæ corpus decorum inter servos libertosque principum vulgaverat, ex G. Cæsare se genitum ferebat, quoniam forte quadam habitu procerus et torvo vultu erat, sive G. Cæsar, scortorum quoque cupiens, etiam matri eius inlusit
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
