Tacitus, Annales
Sed compleri interim urbs funeribus, Capitolium victimis; alius filio, fratre alius aut propinquo aut amico interfectis, agere grates deis, ornare lauru domum, genua ipsius advolvi et dextram osculis fatigare. atque ille gaudium id credens Antonii Natalis et Cervarii Proculi festinata indicia impunitate remuneratur. Milichus præmiis ditatus conservatoris sibi nomen, Græco eius rei vocabulo, adsumpsit. e tribunis Gavius Silvanus quamvis absolutus sua manu cecidit; Statius Proxumus veniam quam ab imperatore acceperat vanitate exitus corrupit. exuti dehinc tribunatu Pompeius, Cornelius Martialis, Flavius Nepos Statius Domitius, quasi principem non quidem odissent sed tamen existimarentur. Novio Prisco per amicitiam Senecæ et Glitio Gallo atque Annio Pollioni infamatis magis quam convictis data exilia. Priscum Artoria Flaccilla coniunx comitata est, Gallum Egnatia Maximilla, magnis primum et integris opibus, post ademptis; quæ utraque gloriam eius auxere. pellitur et Rufrius Crispinus occasione coniurationis, sed Neroni invisus quod Poppæam quondam matrimonio tenuerat. Verginium Flavum et Musonium Rufum claritudo nominis expulit: nam Verginius studia iuvenum eloquentia, Musonius præceptis sapientiæ fovebat. Cluvidieno Quieto, Iulio Agrippæ, Blitio Catulino, Petronio Prisco, Iulio Altino velut in agmen et numerum, Ægæi maris insulæ permittuntur. at Cædicia uxor Scævini et Cæsennius Maximus Italia prohibentur, reos fuisse se tantum poena experti. Acilia mater Annæi Lucani sine absolutione, sine supplicio dissimulata.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
