Tacitus, Annales
Tunc medio diei tertium ante Idus Octobris, foribus palatii repente diductis, comitante Burro Nero egreditur ad cohortem, quæ more militiæ excubiis adest. ibi monente præfecto faustis vocibus exceptus inditur lecticæ. dubitavisse quosdam ferunt, respectantis rogitantisque ubi Britannicus esset: mox nullo in diversum auctore quæ offerebantur secuti sunt. inlatusque castris Nero et congruentia tempori præfatus, promisso donativo ad exemplum paternæ largitionis, imperator consalutatur. sententiam militum secuta patrum consulta, nec dubitatum est apud provincias. cælestesque honores Claudio decernuntur et funeris sollemne perinde ac divo Augusto celebratur, æmulante Agrippina proaviæ Liviæ magnificentiam. testamentum tamen haud recitatum, ne antepositus filio privignus iniuria et invidia animos vulgi turbaret.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
