Tacitus, Annales
Namque artissimo inter Europam Asiamque divortio Byzantium in extrema Europa posuere Græci, quibus Pythium Apollinem consulentibus, ubi conderent urbem, redditum oraculum est, quærerent sedem cæcorum terris adversam. ea ambage Chalcedonii monstrabantur, quod priores illuc advecti, prævisa locorum utilitate, peiora legissent. quippe Byzantium fertili solo, fecundo mari, quia vis piscium immensa Pontum erumpens et obliquis subter undas saxis exterrita omisso alterius litoris flexu hos ad portus defertur. unde primo quæstuosi et opulenti; post magnitudine onerum urgente finem aut modum orabant, adnitente principe, qui Thræcio Bosporanoque bello recens fessos iuvandosque rettulit. ita tributa in quinquennium remissa.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
