Tacitus, Annales
Igitur accepto patrum consulto, postquam cuncta scelerum suorum pro egregiis accipi videt, exturbat Octaviam, sterilem dictitans; exim Poppææ coniungitur. ea diu pælex et adulteri Neronis, mox mariti potens, quendam ex ministris Octaviæ impulit servilem ei amorem obicere. destinaturque reus cognomento Eucærus, natione Alexandrinus, canere tibiis doctus. actæ ob id de ancillis quæstiones et vi tormentorum victis quibusdam ut falsa adnuerent, plures perstitere sanctitatem dominæ tueri; ex quibus una instanti Tigellino castiora esse muliebria Octaviæ respondit quam os eius. movetur tamen primo civilis discidii specie domumque Burri, prædia Plauti, infausta dona accipit: mox in Campaniam pulsa est addita militari custodia. inde crebri questus nec occulti per vulgum, cui minor sapientia et ex mediocritate fortunæ pauciora pericula sunt. his tamquam Nero pænitentia flagitii coniugem revocarit Octaviam.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
