Tacitus, Annales
Igitur huc intendit, missis ad census Galliarum P. Vitellio et C. Antio. Silius et Anteius et Cæcina fabricandæ classi præponuntur. mille naves sufficere visæ properatæque, aliæ breves, angusta puppi proraque et lato utero, quo facilius fluctus tolerarent; quædam planæ carinis, ut sine noxa siderent; plures adpositis utrimque gubernaculis, converso ut repente remigio hinc vel illinc adpellerent; multæ pontibus stratæ, super quas tormenta veherentur, simul aptæ ferendis equis aut commeatui; velis habiles, citæ remis augebantur alacritate militum in speciem ac terrorem. insula Batavorum in quam convenirent prædicta, ob facilis adpulsus accipiendisque copiis et transmittendum ad bellum opportuna. nam Rhenus uno alveo continuus aut modicas insulas circumveniens apud principium agri Batavi velut in duos amnis dividitur, servatque nomen et violentiam cursus, qua Germaniam prævehitur, donec Oceano misceatur: ad Gallicam ripam latior et placidior adfluens (verso cognomento Vahalem accolæ dicunt), mox id quoque vocabulum mutat Mosa flumine eiusque inmenso ore eundem in Oceanum effunditur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
