Tacitus, Annales
V. 10 Per idem tempus Asia atque Achaia exterritæ sunt acri magis quam diuturno rumore, Drusum Germanici filium apud Cycladas insulas mox in continenti visum. et erat iuvenis haud dispari ætate, quibusdam Cæsaris libertis velut adgnitus; per dolumque comitantibus adliciebantur ignari fama nominis et promptis Græcorum animis ad nova et mira: quippe elapsum custodiæ pergere ad paternos exercitus, Ægyptum aut Syriam invasurum, fingebant simul credebantque. iam iuventutis concursu, iam publicis studiis frequentabatur, lætus præsentibus et inanium spe, cum auditum id Poppæo Sabino: is Macedoniæ tum intentus Achaiam quoque curabat. igitur quo vera seu falsa antiret Toronæum Thermæumque sinum præfestinans, mox Euboeam Ægæi maris insulam et Piræum Atticæ oræ, dein Corinthiense litus angustiasque Isthmi evadit; marique alio Nicopolim Romanam coloniam ingressus, ibi demum cognoscit sollertius interrogatum quisnam foret dixisse M. Silano genitum et multis sectatorum dilapsis ascendisse navem tamquam Italiam peteret. scripsitque hæc Tiberio neque nos originem finemve eius rei ultra comperimus.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
