Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Tacitus, Annales

lib. 14, cap. 57

Perculso Seneca promptum fuit Rufum Fænium imminuere Agrippinæ amicitiam in eo criminantibus. validiorque in dies Tigellinus et malas artes, quibus solis pollebat, gratiores ratus si principem societate scelerum obstringeret, metus eius rimatur; compertoque Plautum et Sullam maxime timeri, Plautum in Asiam, Sullam in Galliam Narbonensem nuper amotos, nobilitatem eorum et propinquos huic Orientis, illi Germaniæ exercitus commemorat. non se, ut Burrum, diversas spes sed solam incolumitatem Neronis spectare; cui caveri utcumque ab urbanis insidiis præsenti opera: longinquos motus quonam modo comprimi posse? erectas Gallias ad nomen dictatorium nec minus suspensos Asiæ populos claritudine avi Drusi. Sullam inopem, unde præcipuam audaciam, et simulatorem segnitiæ dum temeritati locum reperiret. Plautum magnis opibus ne fingere quidem cupidinem otii sed veterum Romanorum imitamenta præferre, adsumpta etiam Stoicorum adrogantia sectaque quæ turbidos et negotiorum adpetentis faciat. nec ultra mora. Sulla sexto die pervectis Massiliam percussoribus ante metum et rumorem interficitur cum epulandi causa discumberet. relatum caput eius inlusit Nero tamquam præmatura canitie deforme.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑