Tacitus, Annales
Ambigua gens ea antiquitus hominum ingeniis et situ terrarum, quoniam nostris provinciis late prætenta penitus ad Medos porrigitur; maximisque imperiis interiecti et sæpius discordes sunt, adversus Romanos odio et in Parthum invidia. regem illa tempestate non habebant, amoto Vonone: sed favor nationis inclinabat in Zenonem, Polemonis regis Pontici filium, quod is prima ab infantia instituta et cultum Armeniorum æmulatus, venatu epulis et quæ alia barbari celebrant, proceres plebemque iuxta devinxerat. igitur Germanicus in urbe Artaxata adprobantibus nobilibus, circumfusa multitudine, insigne regium capiti eius imposuit. ceteri venerantes regem Artaxiam consalutavere, quod illi vocabulum indiderant ex nomine urbis. at Cappadoces in formam provinciæ redacti Q. Veranium legatum accepere; et quædam ex regiis tributis deminuta quo mitius Romanum imperium speraretur. Commagenis Q. Servæus præponitur, tum primum ad ius prætoris translatis.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
